Latin
146
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 146
Unproofread scanNot analysed yet
(quem autorem veridicum se in multis probasse ait) qui docet, farinam triticeam portentoso proventu in infinitum excrescere, observatis paucis, quae nullam evidentem crescendi materiam suppeditant. *Proponuntur alia de aggeribus &vallibus dissipandis, de terrae ejaculatione ad fossas implendas, de messibus opimis ex agris exhaustis &sterilibus sine fimo vulgari &aliâ cultura producendis, de organis aquam sursum levantibus, de singulari quadam machinâ, quae Arca piscis vocatur, quia sub aquis non secus ac piscis natat, sursum, deorsum, dextrorsum, &prout vult, qui regit eam. Hanc ita describit Mormius: Haec cursu insequi potest quamvis navem, etiam secundo vento pulsam; maris abyssos lustrare, indeque corallia, perlas, aurum, naves mersas, quaerere &exportare; &pro magnitudine suâ centum &mille viros deportare. Idem Mormius illic rait se aquis mersum ambulare posse, quocunque placuerit, metâ positâ, &in chartâ sub gurgite scribere, quicquid volet, &de fundo extrahere, quod injicitur, &tormentum pulvere nitroso gravidum succendere, &tandem v0 siccum emergere. *Ad ligna dividenda Rosius serram invenit, quae minori fastidio &labore plus efficit uno die, quam quaelibet alia diebus sexAd saxa dividenda machinam invenit, quâ quaeque saxa sub aquis latitantia, in quae naves alliduntur, brevissimo tempore dissiliant. Invenit instrumentum, quod camino impositum fumum omnem de loco sursum trahit, &unà veru carnibus assandis onustum optimè volvit, beneficio ignis, qui à se ipso movetur sursum: item furnum portatilem, qui solâ lampade suppositâ breviori tempore carnes durissimas percoquit, magno lignorum, laboris &temporis compendio: Cujus &usus insignis in destillationibus est. Agit porro de linguis breviore methodo docendis, de quo nos alio loco. Haec sunt illa collegii Rosiani arcana, in quibus recensendis fortè prolixior, quàm par erat, fui. Putavi tamen, non ingrata lectoribus fore ob insignem rerum &artium varietatem; Quarum vel titulos nosse, Historiae naturalis cultoribus jucun51 dum non solùm, sed &fructuosum est. *Ego vel in hunc diem latitare per orbem variis in locis talia occulta collegia crediderim, ut olim singulares ordines in arcanorum naturae memoriam sunt instituti, quorum omne studium in abditis naturae causis indagandis versatur, de quibus hoc loco plura non dicemus. Felices animae, quae divino beneficio ad haec arcana admissae! Quod &Seneca agnoscit, qui lib. 6. Nat. quaest. Magni, inquit, animi res fuit, Natura latebras dimovere, &in Deorum secreta descendere. Nos jam ad caetera transimus. CAP. XIV.