Latin
SYLLOGE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nondum constante famâ atque omnium fermone celebratum erat, te iter tuum ad urbem directurum, cum negotium villico dedi, ut has ad te perferret literas: sed tamen, cum propiùs te abesse ab urbe non incertis rumoribus spargeretur, compertum vero haberem, dudum te commovisse Asiâ, tantae mihi molis res illa visa est, ut praematurè factum dici non posset, si literae ad te mitterentur quas primo quoque tempore mitti rei necessitas efflagitabat, &ipse vehementer cupiebam. Quod si mea in te studia ac officia eo loco numeroque habentur, quo tu semper habes; soles enim summis ad coelum efferre laudibus, quae ego vix humi repere contendo; pudentius à te, si quae magna negotia deposcenda essent, aliquid per literas flagitarem. Perincommodè enim accidit illis, ac non parum sollicitos habet, qui eos, ad quos scribunt, à se beneficiis affectos existimant. Armatae enim illae preces sunt, &qui ita petunt, vim potius inferre modestiae ac pudori alterius, quàm precarin, &lenitet, &bonis verbis petere videntur. Nam remunerationem officiorum exspectant, &merita meritis compensari volunt. Quoniam verò heneficia in me tua nemini sunt obscura, adeoque in ipsâ luce in oculis omnium versantur, estque liberalis ingenii, illi, cui accepta multa fers, ferre plura, non habui ambiguum, à te per literas contendere, in quo omnia experiri necessitas quaedam cogit. Maximè quidem illustria atque insignia tua sunt merita, quibus à te devinctus ornatusque immoderatâ quâdam profusione sum: quo enim non studio magnificentiae prolaberis supra sortis tuae mensuram? sic tamen mea fert opinio, superari me beneficiis tuis, utut innumerabilibus, utut amplissimis, non posse, humerosque nostros oneri tuo ferendo pares futuros. Sed non parum certe facultate meâ confisus, omnia favoris tui argumenta in me cumuleri patior, quorum velut semina voluntas mea concipiat, largiore aliquando proventu refundenda. Quocunque me animo &cogitatione converto, Reipublicae nostrae mecum commentor statum: &quoniam instat consulatus mutatio, in eam deductus sum cogitationem, neminem digniùs, quam Milonem, Remp. sustinere posse. Existimo enim, nullam meam operam esse tantam, quae ipsi non debeat impendi, aliquam etiam pietatis rationem habendam esse. Nemo unus est, qui vehementiùs de eo laboret, aut honori ejus inserviat magis, quam ego; neque unquam mihi pensi quicquam erit, quam si toto pectore ad illum ornandum incumbere possim. Magni enim tum ad decus, tum ad fortunas meas, interest. Hujus tamen totius negotii conditor, ut intelligo, esse poteris, modo id praestare in animum induxeris.