Latin
SYLLOGE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 148
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam enim imus illa potes, in te omnes nostras spes habemus; neque quenquam ministrum, focium, adjutorem habebimus. Multa se nobis dant ad manum argumenta, quae quasi prora sunt &puppis spei nostrae obtinendae. Firmissimâ benevolentiâ bonorum hominum muniti sumus, in quorum animos influxit, me ex Tribunatu illi januam quasi patefaciente; ut spero, te habere cognitum. Non desunt nobis benignitates plebis, in quam ille se penè totum profudit, benigno alloquio, comitate, invitando, beneficiisque, quos poterat, sibi concihando. Habet juvenes genere nobiles, ingenio promptos, gratiâ florentissimos, sibi devinctos. In omni enim officiorum genere eminet ac praefulget in ipso decori ac honesti dignitas. Adest ipsi praeter aliorum parata mea quoque suffragatio: nec deerunt forte, qui autoritatem meam sequentur. Quanquam enim ipse habeo exiguam efficiendi facultatem; tamen, quia optima atque aequissima suadeo, &publicae rationes postulant, ut quaedam necessitas rei fit imposita, credo omnes libenter sententiam meam amplexuros. Deest confiliorum nostrorum architectus quidam &machinator, quem te designavimus, in quo quasi praerogativam suffragiorum omnem esse existimavimus. Nemo unus est, qui tecum aequari conferrique possit, ut in te quasi corpus unum &consilium totius senatus eisse videatur. Quod si memoria haec in referenda gratiâ jucunda est, fime bonum, sapientem, &civilio officii non ignarum, atque ex eo dignum judicas, apud quem beneficium ponas, justam rem &facilè oratam à te esse volo, ut hâc me follicitudine liberes, hujus gloriae cupidum foveas atque sustentes, &conspiratione consensuque tuo ad eum decorandum incumbas. De ipso amico affirmatè tibi promitto, si ad ejus amicitiam aggregare te dignatus fueris, non temerè habiturum, in quo major eniteat virtus, modestia, aequitas, altitudo animi, quique honoris tui studiosior cupidiorque futurus fit. In me verò non parum honorum cumulaveris, ut tum demum cognitissimum habiturus sim, eundem te fuisse in laude meâ prorogandâ &extendendâ, qui fueris in salute conservandâ. Ego nisi testatum tibi scivissem, cum has ad te literas darem, quam maximis beneficii vinculis obstrictus Miloni sim, quàm mihi omnes machinae sint adhibendae, quàm mihi praefulcienda atque praemunienda sint amico studia, quàm omni operâ, curâ, diligentiâ in hoc incumbendum sit; crebrioribus te literis appellassem. Nunc tibi negotium omne &totum hunc hominem trado de manu in manum, omniaque, quae nobis chara atquè ampla sunt, in fidem &patrocinium tuum collata volo. Unum hoc tibi declaro, si à tuâ virtute perfectum hoc fit negotium, majoribus beneficii vinculis tibi, quàm Miloni, obstrictus ero. Non enim mihi tam incolumitas mea ac salutis conservatio cordi est, quam me referendae gratiae voluntas delectat; cujus mihi grata aestimatio animo residet. Cujus ut voti compos siam, tu ex omnibus unus facile praestabis. Vale.