Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 150
Unproofread scanNot analysed yet
Successerunt, mutato per Carolum Magnum publico statu, omnique re sacrâ &literariâ restaurata, Academiae, de quarum origine, juribus, multa dici possent. Sed occupavit illud argumentum Conringius in praeclaro de Antiquitatibus Academicis libro. Moliebatur etiam Leo Allatius opus de totius orbis Academiis, sed illud vel affectum tantum, vel ἀνέκδοτον est. Scripsit &Joh. Bapt. Alberti tractatum Italicâ linguâ: Discorso dell origine delle Academie publiche &private, teste Ghilino. in Theatr. Hominum literator. vol. 2. 11 pag. 137. quem tamen non vidi. *In his etsi universa doctrina &rerum humanarum divinarumque scientia proponitur, nam in illum finem sunt institutae, ac Universitatum nomen sunt adeptae; parum tamen hactenus in 12 rerum naturalium studiis ac mathematicis effectum est: *Cujus rei causam Franciscus Baco Verulamius indagat in Cogitatis &Visis suis de inventione naturae, sive Inventione rerum &operum: Cogitavit &illud, inquit, in moribus &institutis Academiarum, Collegiorum &similium Conventuam, quae ad dectorum hominum sedes &operas mutuas destinata sunt, omnia progressui scientiarum in ulterius adversa inveniri. Frequentiam enim multò maximam professoriam primò, ac subinde meritoriam esse. Lectiones autem &exercitia ita disposita, ut aliud à confuetis non facilè cuiquam in mentem veniat cogitare. Sin autem alicui inquisitionis &judicii libertate uti contigerit, is se in magna sollicitudine versari, statim sentret. Sin &hoc toleraverit, tamen in capessendâ fortuna industriam hanc &magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam Autorum scripta veluti relegata esse: à quibus, si quis dissentiat, aut controversiam moveat, continuò ut homo turbidus &rerum novarum cupidus corripitur: cum tamen, (si quis verus aestimator sit) magnum discrimen inter rerum civilium ac artium administrationem reperiatur. In artibus autem &scientiis, tanquam in metallifodinis omnia novis operibus &ulterioribus progressibus strepere debent. *Eadem est querela Ehrenfriedi Waltheri von Tschirnhaus in eleganti libro, cui titulus: Medicina mentis &corporis, lib. 1. part. 3. qui in causas inquirens, quare in indagandâ veritate adeo exigui sint progressus, praecipuè in Academiis, eandem adducit, quod plerique homines non sui animi inclinationes &ductus sequantur, praecipuè illi, qui in Collegiis vivunt. Ita enim ille: Qui suas inclinationes secuti sunt, vel ex instituto, vel fortunâ sic disponente, magni certè viri sunt habiti, mundoque exhibuere singularia. Haec, qui magnorum virorum vitas perlegerit, optimè firmata inveniet: cum contrà tot Academiae, tot annorum absumpto tempore, &tot collegia virorum studiis quam enixissimè incumbentium, paucissima tantum nobis, aliorum plerumque inventa, alio ordine, aut commentariis illustrata, ad discentium usum disposita tradiderint; nihil autem, quod cum inventis illustrissimorum viroCerte virorum comparetur ene dicam aequipolleat, multò minus palmam praeripiat.