Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 151
Unproofread scanNot analysed yet
hujus rei ratio non est alia, quam quod plerique proprias inclinationes ob necessartam vitae sustentationem vix potuerunt sequi, utut optarint maximè, vel, quod unà cum studiis certo adstricti fuerunt vitae generi, ad quod unicè propter temporis penuriam coacti fuerunt attendere; aut quod ad studia attinet, ea tantùm tractare coacti sunt, quae ipsorum genio directè adversabantur. Quod adeò verum est, ut ex alterâ parte viderim homines admodum rudes, qui semper propriam animi inclinationem ab incunte atate secuti sunt, eò perfectionis evasisse, ut, quod oculis inspicerent, id manibus seliciter efficere scirent; licet fuerint destituti speciali magistri manuductione, non sine omnium haec non attendentium miratione. Hos defectus ut evitarent, in Collegia liberiora viri docti coivere, o–14 pes &subsidia suppeditantibus viris Principibus &Magnatibus, praecipuè in Italiâ. Magnus illic pro omni genere studiorum, Collegiorum &Academiarum, quas vocant, numerus, inque praecipuis Italiae urbibus, quae, ut certo fine fuere institutae, ita variis titulis nominibusque insignitae fuerunt. Sunt verò ex his quaedam celebriores, quaedam Autoribus suis superfuerunt; quaedam cum ipsis, &ante ipsos, exstinctae. Nos Academiarum Academicorumque nomina hîc, quoad notitia eorum haberi potest, congeremus, quam partim Gregorio Leti, in Italiae regnantis part. 3. lib. 1. partim Joanni Ferro in Theatro Emblematum, Italicâ linguâ scripto, debemus. *Si Conringium in Antiquitat. Academ. supplemento i. audimus, primò omnium in Italia Romae videtur Academiae vox reducta in usum Paulo II. Pontifice, ita tamen, ut non significaret scholam ipsam, sed collegium illo tempore Romae commorantium, &priscae doctrinae collapsae restitutionem aliquam instituentium; probatque hoc loco ex Bartholomaeo Platina in vitâ hujus Pontificis adducto, ubi memoratur, Paulum haereticos eos pronunciasse, qui nomen Academiae, vel serio vel joco, deinceps commemorarent. Sed post illa tempora &frequentius &gratius talium Academiarum nomen fuit: de quibus nunc agemus. Romae (ut ab illa incipiamus) celebres Academiae fuerunt, 1. Humorista-16 rum, quorum Symbolum est, decidens è nubibus pluvia, cum hoc lemmate? Redit agmine dulci. *Autor hujus Academiae Paulus Mancinus fuit, ex stirpe Romana veteri ac nobili prosapia creatus. Originem nominis in Historia Academiae Francicae sub initium ejus Dn. de Pelisson recenset, &Gallisius in Conversations de IAcadomie de Bourdelot, Discursu illo, qui appendicis loco additur. De Mancino Erythraeus Pinacoth. I. num. 13. Humoristarum Academiam instituit praestantissimis hominum ingeniis refertam, ciijus nominis fama brevi totam Italiam pervasit, atque Alpes conscendens &maria transmittens, apud omnes eas nationes, permanavit, ubi aliquis bonis literis honos habetur, adeò ut hodie apud doctos viros nihil serè sit Academiâ illâ celebrius. Ad hanc Academiam instituendam impulit Mancinum Gaspar Salvianus, homo ad amicitias &familiaritates eruditorum factus. Hujos characterem graphicè depinxit Erythraeus Pinacoth. I. num. 14.