Latin
152.5 to 152.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 152.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Primum, volumen illud ingens, quod Naturae theatrum inscribitur, unde Apiarium etiam suum depromsit: Tum liber de colo, inquo ex sanctorum Patrum sententia probare contendit, Coelum esse fluidum, non autem solidum, ut universa Philosophorum schola desendit: Deinde prodigiosorum omnium Physica expositio, pluribus libris comprehensa; tum coelestis natura, non minus multis lbris exposita; tabulae etiam Philosophicae, in quibus omnium vis &natura plantarum, Mexicanarum quoque, luculenta oratione narratur. His additur Metallophytum, Urbano VIII. &Card. Barberino dicatum; Physica Mathesis, &universale rationis speculum, ubi scientiarum ars omnium copiose tractatur. Neque his tantum, quantumvis latissimis, doctrinarum finibus se illa vis ingenii continuit; sed tantum flumen, extra ripas diffluens, in alias etiam disciplinas &ad eam Philosophiam, quae est de vita &moribus, exiit, atque Moralia, Paradoxa, Monita, &his similia quam plura, in vulgus emisit. Ad sui aliorumque exercitationem publicam domi suae Academiam instituit, quam Lynceorum nomine appellavit; in qua &ipse, quoad vixit, principatum obtinuit. Autor erat Academicis suis, ut aliquid scriberent; cujus autoritas eo majus apud cos pandus habebat, quod suum ad illam exemplum accedebat, qui nullum scribendi finem faciebat.