Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 153
Unproofread scanNot analysed yet
Ac, ne ad ea, quae doctè eruditeque composuissent, in lucem edenda, sumtuum faciendorum metu deterrerentur, pecuniam ipse de suo largiebatur. Cujus honestissima gloriosissimaeque liberalitatis exemplum si viri principes imitarentur, non tum multis egregiis ac doctis operibus egeremus, quae nunc, autorum inopia, in aliquem pauperculae domus angulum rejecta, pulvere obruta situque corrupta, in magnum bonarum artium detrimentum, eruditorum manibus eripiuntur: praeterea eum illi suae libenilitatis fructum ferrent, quo nullus, neque major neque praestantior, expectari potest ab iis, qui nihil esse in vita magnopere expetendum, nisi laudem &honestatom, existimant; videlicet, ut nomen ipsorum clarum &aeternum apud posteros esset. Quid multis opus est? Ed Angeli Caesii, in operibus eruditorum typis mandandis, liberalis ac regius progressus est animus, ut nulli neque sumtui neque labori pepercerit, quo Nardi Antonii Recchi novae Hispaniae rerum medicarum liber, qui antea latitabat, in hominum conspectum exiret. Nam &sumtus ad id necessarios praebuit, ac doctissimis suis Lynceorumque suorum commentariis illustravit atque auxit. Laudata est viri hujus principis eruditio, ac mentis acies, qua rerum omnium vim &naturam inspexit, à Jo. Baptista Porta, in praesatione libri, quem de distillatione conscripsit. Haec de Principe illo Erythraeus. *Verùm, si Augustinum Favoritum in Vitâ 20 Virginii Caesarini, quae Poëmatibus septem virorum illustrium additur, audimus, non Angelus Caesius, sed Federicus, hujus Academiae Autor fuit; Ita enim Favoritus: Haec Academia Lynceorum autorem habuit Federicum Principem Caesium, literarum amatorem potiùs, quam peritum; mansitque tamdiu, quamdiu vixit autor suus, qui illam quasi satam à se arborem omni officio industriâque colebat. Verùm eo mortuo, cum Academici nullas haberent certas sedes, nec caeterarum Academiarum morem sequerentur, statis diebus in unum conveniendi: sed unico nominis splendore, &annuli mysterio, omnis eorum disciplina contineretur, brevi Lynceorum memoria ita exstincta est, ut eorum ad atatem hanc nostram vix tenuis aua pervenerit. Incertum ergo è tàm diversis sententiis, cui Academiae hujus origo, Patrine an filio, tribuenda. *Fuit verò hujus Academiae institutum, eodem Favo21 rito teste, inusitata rerum eventa, quae terris, quae coelo acciderent, in disputationem vocare, causas sedulo indagare, &eorum observationibus aliisque experimentis veterem omnem Philosophiam, Aristotelicam inprimis, evertere. Praecipuè Chimica omnia excolebant, quibus convelli doctrinam Aristotelis putabant: Quod Virginium fecisse, sedulò huic operi intentum, autor Praeclari ex hâc Academiâ Viri orti: Galilaeus à Galiautor est Favoritus. laeis, Fabius Columna, ac plures alii, quorum historiam pleno opere, sed in22 edito, deduxit Martinus Fogelius, cujus suprà mentionem fecimus. *Plura fuere in eâdem urbe collegia: Academiam Ordinatorum Cardinalis Detus in suis aedibus fundandam curavit, in quâ eruditis exercitationibus accedebat suavissimus vocum &chordarum cantus.