Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 16
Unproofread scanNot analysed yet
gno utique temporis compendio, parcius vacavit, sed istam ob causam; ceu ipsemet fatetur, ἀμαῤτήμα ια subinde μνημονικὰ evitare haud potuit, in Scriptis, &Praelectionibus imprimis Academicis ἀνεκδότοις, passim obvia. Verba ipsius hac de re adjicio (45.) . Ego certe Excerptis congerendis non multum operae me impendisse fateor, etsi aliorum diligentiam laudo, meaeque in his negligentiae succenseo magno tamen in lucro reputaturus, si aliorum mihi opera uti concessum fuerit. Nunc ego, memoria promiconda contentus, scribo multa, quae fallat quidem nonnunquam, &res suas repetenti raro respondeat, plerumque tamen, cum argumenti occasio sollicitat, ultro offerat, &quasi ex capsula depromat. In Carmine etiam condendo, primas Meditationes &Inventiones, sponte sibi, in Enthusiasmum abrepto Poeticum, à solo ingenii suggestas impetu, longe plerumque praestantiores iis esse est expertus, quas Artis Poeticae secutus praecepta, eLocis Fontibusque Inventionum, huic usitatis, studio conquirebat laborioso. Quam ob causam φροντίδας illas προσέρας, τῶν δευτέρων, secus ac in Graecorum traditur proverbio, σ0 φωτέρας, in chartam confestim ne sibi perirent, tumultuaria scriptione antequam de Dispositione &ornamentis cogitaret ulterioribus, conjicere assueXVIII. Mores Morhosii quod attinet, Ideam illi Viri vere Boni exprimebant, &Symbolo, quod sibi elegerat, familiari (PIETATE, CANDORE, PRUDENTIA) exacte respondebant. Animo enim in Deum erat religioso, &,Hypocrisin omnem exosus, Pietati vitaeque probitati infucatae serio studebat. Candor, res licet hoc aevo pene intermortua, in Verbis pariter ac Factis illius omnibus, illustres adeo spargebat radios, ut Aetatis priscae, sive Aureae, non nostrorum temporum, ferreis pejorum, quorum sceleri vix invenit ipsa Nomen, &a nullo posuit Natura metallo, Hominem esse crederes. In ipso certe, si in quoquam alio, Persiani illi Viri boni Characteres spectabantur: Compositum Jus Fasque Animi, Sanctique recessus Mentis, &incoctum gencroso Pectus Honesto. In Conversatione cum aliis modestus erat, comis, &ad officia Humanitatis paratissimus.