Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 15
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo Programmata, quae nomine publico frequenter scripsir, &Orationum Fasciculus, in adjecta his Appendice, Junctim recusa exhibet, non ob rerum minus pondera ac varietatem, quam Styli nitorem, commendanda. Taceo item ingentem illam Carminum varii generis, Latinorum pariter atque Vernaculorum, quae, vel Ingenio obsequens proprio, vel Amicorum precibus adactus, quotidie propemodum pangebat, multitudinem. Quae sane, sive Inventionis acumen &crebras spectes argutias, sive Numerum facilem &Dictionis Poeticae venustatem, ad Veterum praestantiam proxime accedunt, modernis autem, &Germanorum, &Exterorum, palmam vel dubiam reddunt, vel extorquent. Laboribus his Academicis, quibus Athenaeo Cimbrico famam paravit ingentem, imo Chersonesum hanc universam, Lumine ipsius Adoptivo insigniter illustratam, aeternum sibi devinxit, haud contentus, totum etiam Orbem Literatum Scriptis tot exasciatissimis atque eruditissimis, in omni ferme Literarum genere editis (ut de affectis atque ἀνεκδότοις, quorum summa ubivis fuit expectatio, sileam), demeruit, &in sui rapuit admirationem. Verum de istis uberius disserendi infra commodior se offeret occasio. XVI. Miretur forsan aliquis, quomodo tot laboribus Academico-Literariis exantlandis, tot Libris &Operibus, non nisi infinita congestis Lectione, elucubrandis, Homo unus, nec longaevus admodum, nec firmae valetudinis suffecerit. Mirarer &ipse, nisi stupenda &incomparabilis Morhosii Diligentia ex familiari cum illo mihi innotuisset conversatione. Totus ille, uti Biogrophiae, ab ipso inchoatae, Continuator vere affirmat, in Literis erat &Libris, continuaeque Lectioni sic deditus, ut ne cibum quidem caperet, vel iter faceret, quin Librum simul legeret, velevolutum penes se haberet. Bibliotheca gaudebat locuplete, &Libellis praecipue ac Schediasmatis minutioribus notae melioris instructissima. His enim, quod cito distrahi soleant, &saepe nullo postea, ob raritatem, parari praetio possint, coemendis magis, nec fane immerito, studebat, quam Libris grandioribus, Vastisque Voluminibus, quorum usum vel Bibliothecae Publicae, Bibliopolarum Tabernae, nunquam non hominibus Eruditis concedent. Bibliothecae hujus (cui, selectum Librorum quod attinet, paucas pares fuisse, Wilh. Ern. Tenzelius (44.) ,fidem licet tantum alienam, &rumorem secutus publicum, vere perhibet) Catalogus, post obitum Possessoris concinnatus, in eam excrevit molem, ut Plagularum numerus Centenarium exederet. Ipse superstes Autores, quorum aliqua possidebat, in Indicem, Cognomium serie observata, digesserat Alphabeticum, Materiarum vero, sive Argumentorum, circa quae Libri occupabantur singuli, nullum, praeter Memoriam, habebat. XVII. Hujus tenacitati confisus, studio etiam lecta excerpendi, magno (44.) in Dial. Menstr. German. M. Jan. A. 1692. ,p. 63.