Latin
163.1 to 163.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 163.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
piat! an amicis consulitur, spem atque praesidia in te ponentibus? an deniaue tibi ipsi ex aegritudine salus, è dolore gaudium, è sollicitudine quies, è desperatione spes exspectanda? O vero te miserum! imò bis miserum, qui ipsum te vis esse miserum, &ipsas miseriarum tuarum causas adeò perditè amas. Scilicet ut tu dispellas, novam, quemadmodum Caecias, malorum nubem attrahis: &erat tamen prudentis animi, omnes illos evitare scopulos, quibus naufragium tuae salutis sis facturus. Quare, si rationes non admittis, R has surdo narramus fabulas, saltem nos audi tui amantissimos; quos dolor tuus ita affligit, ut suo non possint vehementiùs affligi: vel precibus nostris te expugnari patere, ut ad confuetudinem nostram te recipere, atque ex illa lenire dolorem, velis. Non equidem te his praeceptionibus meis velut in ordinem redigere laboro, aut paedagogiam aliquam in te exercebo. Si tibi studia nostra ingrata fuerint, quantum tamen in me est, monere te volui, atque à quotidiano luctu avertere: Duo enim sunt, quae me in diversam partem trahunt; quorum alterum hoc est, ut rationibus nostris tuam voluntatem adjungas; alterum, ut nulla re tibi molestus esse velim. Vale. Responsoria ad Consolatoriam ex Ep. 15. lib. 5. Nihil nisi amorem tuae spirant literae: adeò, ut in fronte animum geris, ita in his affectum tuum prolixè exponis: de quo mihi gratulor quidem, sed ut ad animum admittam, à me vis impetrare possum, istis doloribus afflictus, ut nulla mei erigendi spes superesse videatur; tuque qui amici quidem partes agis, planeque tuas, frustra omnino labores. Quid enim in hac calamitate, quae subito nec opinantem oppressit, in qua nec consilii locus est, nec speifaciendum existimas? ad amicos ut fugiam, suades? sed quos? quam enim rarum hoc miseris nomen est! Neque enim nescire potes indolem hominum. qui rebus nostris secundis secundos se ostendunt, adversis se avertunt, &quasi contagio quodam infectes fugiunt. Pauci fuerunt, &tu fortè solus, qui malis nostris indoluisse visus es, eò majoris mihi nunc aestimandus, quo te promptiorem propioremque mihi in his angustiis ostendis. Unum hoc est, quod animum mihi prostratum refocillat, tuque mihi totus theatrum ex in urbem fugienti, in qua inter turbas &negotia forensia multa quidem, quae turbant, nihil, quod delectare possit, deprehendo.