Latin
163.6 to 163.7
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 163.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit temporum summa iniquitas, quae, cum virtute nostrâ stare poteramus, suo quodam turbine in casum rapiunt, &communi ruinâ involvunt. Omnia enim sunt indies graviora &acerbiora exspectanda. Ad literas me ablegas &studia, ut in iis consenescam, &in earum sinu has molestias deponam: Magnifica quidem haec &honesta est oratio. Sed vellem ego hîc te videre Hectorem &Achillem, qui tam forti animo sit ut hoc praesidio munitus, ferre hos insultus aequo animo possit. Vellem, qui os philosophum sonas, etiam pectus hoc nobis praestare possis: Bbbb 2 possis; qui humines sumus, &miseriarum sensum exuere non possumus, Nam ut illam è Stod sapientiam profiteamur, à nobis non impetramus, cujus magissti suâ ipsi doctrinâ in ruborem dati in modiis suppliciis atque in equuleo ipso se felices gloriantur. Omnes svilicet extra necessitatis tela constituti minficè animosi sunt, &generosum illud pectus ostentant, trepidaturi, ubi calamitatum moles oppresserit. Sustineo tamen me, ut possum. studiorum consuetudme, ut, cum ab aliis contemplationibus animus avocatur, paulatim memoriam malorum deponat.