Latin
170.4 to 170.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 170.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Novi virum egregiè doctum, sed in omnes penè hujus seculi illustres viros maledicentissimum: Quam ob causam nemo illum respicit, neque amicitiam ejus ambit. Nam cum nemini parcat, easdem ab illo injurias omnes metuunt. Praeterea inscitiae ac imprudentiae opinionem excitat: Cum enim reprehendi aliquem vident, qui omnium judicio in coelum extollitur, prudentiores hominem indoctum habebunt, qui id fecerit. Ut enim de pictore, sculptore, fictore nisi artisex judicare; ita nisi sapiens perspicere non potest sapientem. Insipiens ergo, indoctus &homo malus est, qui bonos &doctos reprehendit *Quod si ad doctrinam insignem illustris quoque dignitas accesserit, ma23 jor illis reverentia debetur, quo magis illi fortunas doctorum augere possunt. Principes eruditi enim, siquidem verè eruditione excellant, aut prudentes sint, ὁματέχνους semper amabunt, eosque ut suae laudis praecones venerabuntur. Qui eruditioni suae diffidunt, alios, qui se ingenio &erudiVerum Urbatione superant, odisse solent, ut Nero poëtas sui temporis. nus VIII. &Alexander VII. Pontifices, Poëtae ipsi praestantissimi, ad optimamunera viros ingeniosos &Poëtas vocarunt, ac cum ipsis familiariter conversati sunt. Legimus in praefatione Epistolarum Patini, Magnates Patino aureum nummum (Louys d’ or) obtulisse, singulis vicibus orbiculo supponendum, quoties ille cibum unà capere vellet: Quam ille tamen conditionem fastus aulici impatiens respuit.