Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 171
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Axioma hoc est: OSTENTATOR MODESTUS ESTO. 24 Queadmodum superbia &fastus nos ab aliis sejungit, ut consortium nostrum fugiant, ita cum nimis abjectè de nobis sentimus, per nostram negligentiam aliis quoque negligimur. Quare non adeò improbanda est decora ostentatio. sed quae ab omni jactantia, ab ineptiis remota ac plena modestiâ sit. Quod si famam expertus faventem fueris, eamque fueris promeritus, non tuo tantum, sed &virorum bonorum judicio, secundum Horatii sententiam, quasitam meritis sume superbiam. Est enim quaedam honesta philautia, quae in sui fiduciâ consistit. Magna vero famae in alliciendis animis praerogativa est: Quare famam non tantùm honestè aucupari debet, ut praecepto primo diximus, sed &modestè ostentare. Est quaedam in omnibus negotiis, civilibus inprimis, ostentatio, quam ut in Mutiano laudavit Tacitus, &ab illo requiritur, ita &erudito quaedam sui ostentatio necessaria erit. Egregia planè sunt, quae de omni etiam virtutis ostentatione agit. Verulamius l. 8. de Augm. scient. c. 2. etiam nobis hoc in loco profutura; quae illic legi possunt. *Abesse verò omnis fastus &ineptiae debent, ne 25 vel odiosi fiamus vel ridiculi. Fastum talem cum asperitate conjunctum in Mottaeo Vayero deprehendit Patinus, qui de eo epist. 15. autant Stoique q hommme du monde, homme qui veut etre loué &ne loue jamais personne, fantasque &capricicux, &soupeonnè d un vice d esprit dont etoient atteints Diagoras &Protagoras. Ineptam illam δοξομανίαν aliquot exemplis nobis Erythraeus optimus characterum in viris literatis observator depinxit. In eorum genere qui esse primi omnium rerum volunt, nec sunt, Belmontes Cagnolus fuit, de quo ille Pinacoth. I. n. 8. ridiculam plane historiam recenset. Homo gloriarum plenissimus sibi persuadebat, in toto orbe terrarum celebratum suum nomen esse; ac si literatus quispiam ipsi advenienti continuo non assurrexisset, elatus iracundia, hisce hominem verbis accipiebat: Itane? Abbas Cagnolus eversae Aquilejae &tantorum carminum autor, tuam potuit notitiam effugere? non fit verosimile. Et quo tempore Cardinalis à Balneo aulae iudus erat, cum die quodam in Humoristarum coetum se intulisset, &amatoria quadam carmina ab alio, ut ipse dicebat, confecta, qui in ejus disciplina educatus esset, senex candidissimus recitasset, omnium in se risus excitavit. Quamobrem ille inflammatus irâ: Quid ridetis, inquit, insani?