Latin
179
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 179-2
Unproofread scanNot analysed yet
quà maximè, etiam cum non putamus, offendimus. Si quae sunt inter viros doctos lites, rectius faciet, qui in neutram partem inclinet, aut omnibus denique rerum momentis benè perpensis, judicium aliquod modestè &dubitanter interponat. Accidit saepe, ut liberum ac temerarium de re aliquâ vel homine Etiam à laudatione homine judicium injuriam suam alius interpretetur. quorundam nobis temperabimus; &à reprehensione, nisi accuratè nobis de ejus judicio constet, cujus conversationem quaerimus. Atque haec de altero capite dicta sunto: Verùm rerum magister usus plura nobis suppeditabit.