Latin
180
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 180
Unproofread scanNot analysed yet
Procedimus nunc ad Conversandi modum, quâ ratione scilicet conversatio instituenda. Conversamur verò cum praesentibus per colloquia, cum 47 absentibus per epistolas. *Nihil verò ad informationem commodius est, quam frequens cum viris doctis conversatio, quae est disciplina omnium optima, &in sensus magis incurrit, quam taediosa illa per lectiones &meditationes via. Consilium illud praeclarum Ficheti est in Arcanâ studiorum methodô cap. 3. Compendium scientiae unicum est Vir aliquis eruditus ad unguem, quem subinde consulas ut magistrum, qui viam velit compendiosam, quam serò invenit, ut ait Seneca, tibi demonstrare, pretiosos indicare libros, fontes aperire: sed rarus est, qui hoc velit, quia plena fastidii opera est; aut qui possit, magnis enim impensis fit. Certè si quem offenderemus hujusmodi meliore metallo formatum mystam, qui fores templi clausas aperire velit, nae paucis mensium flexibus multorum annorum spatia conficeremus. Hoc de maximis arcanis est unum. Hunc tu hominem de meridie vel accensâ face quaere &pervestiga; hunc eme vel aureo mundo, si petes. Verissimè haec Fichetus; nam, ut demonstrat Campanella Metaphys. part. 3. lib. 17. cap. 1. homines eam conseqvuntur vitam, quam per educationem habent; &ostendit Tschirnhausius in Medicinâ mentis part. 2. pag. 79. &seqq. per conversationem in omni vitae genere plura disci, quam per lectionem librorum. Lectio tamen librorum non inutilis, si non habemus, cum quo conversemur. Ideoque vel sola illa cum Bibliopolis &Bibliothecariis conversatio insignem nobis usum praestabit. *Narrat Erythraeus Pinacoth. II. n. 18. quàm Augustino Barbosae conversatio cum Bibliopolis utilis fuerit ad vastos libros scribendos, cum nullos ipse haberet. Clenardus quoque praeclarum in Informatione Grammatica per conversationem specimen dedit, de quo libro secundo plura. Ac proposuit Montaigne olim consilium, quomodo civitas aliqua eruditorum institui possit, ubi solo usu &conversatione lingua latina addisceretur. Colloquia &συζητήσεις literatorum ad scientiam multum conferunt. Ac possunt illae per interrogationes bene ordinatas ita institui, ut arcana interdum explorentur. Verulamius hîc prudens temperamentum &mediocritatem quandam praescribit, in libertate sermonis &in taciturnitate. Frequentiùs libertatem usurpabimus, at, cum res postulat, silentium: Libertas siquidem in sermone etiam alios invitat &provocat, ut pari libertate erga nos utantur; ut taciturnitas fidem conciliat efficitque, ut velint homines secreta 50 sua apud nos tanquam in sinu deponere. *Nonnunquam praeter libertatem oportuna quaedam importunitas aliqua extorquet, si nimirum vel contentione nostra, vel simulatione &fictione, perturbationem in alterius animo moveamus.