Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 192
Unproofread scanNot analysed yet
quod in Hexametris duriusculus sit, &versus ut plurimum inexcultè per monosyllaba desinere faciat, quo nihil sit absurdius, quod de poëtica arte multa praecipiat, quae ipse non observet; quod Satyras suas Sermonum appellatione minùs idoneâ depresserit: Satyram enim eâ gravitate &majestate, quâ concionator in pulpito adversus hominum vitia, prorumpere debere; cum sermo familiaris quaedam loquela sit. Non novit bonus ille vir genium Satyrae, quem nemo unquam felicius Horatio expressit, ac de industriâ hoc illi Carminis genus quaesitum; neque aliam satyris esse indolem, quam ridendo &familiari sermone verum dicat, non gravitate concionatoriâ, quae cum Satyrarum scriptoribus stultisfimè componitur. Ejusdem commatis est, quod pag. 100. artem omnem oratoriam, ut generi humano perniciosam, damnat, &pag, 103. &104. praeclaros illos Aristotelis Rhetoricorum libros cavillatur. Nihil dicam de insanâ ejus in Leges &JCtos censurâ à pag. 110. usque ad pag. 131. Verum de eo judicium quoque tulit Bailletus de Judic. Doctor. tom. 1. pag. 2. &pag. 517. THEOPHILUS RAYNAUDUS, Vir multae lectionis &scriptionis, Jesuita: nam omnes ejus libri 20 tomos in fol. complent, qui ante aliquot annos junctim editi in Galliâ, testibus Ephemeridum Scriptoribus. Is librum inter alios scripsit, cui titulus: Erotemata de malis ac bonis Ibris, deque justa aut injusta eorum conditione, editum in ato Lugduni Ann. 1653. quod argumentum ipsi integrum volumen parere potuit, quanquam non aliMagna scilicet horum hominum ter, nisi morali ratione, tractaverit. sollicitudo est de admittendis sive tollendis &expurgandis libris. Multae in hôc opere ab ipso afferuntur minutae quaestiones, unde parum fructus pro literariâ notitiâ, nisi quod obiter nonnulla inspergat. Verum scilicet hîc Horatianum illud est: Cum flueret lutulentus, erat, quod tollere velles. Eandem materiam ante ipsum tractavit Gabriel Puhtherbeus, cujus extat liber Theotimi titulo, seu, de tollendis &expurgandis malis libris, Parisiis An. 1549. Instituit in 8vo editus. Sed noster ille pleniùs tractat hoc Argumentum. certas librorum classes, ut Haereticorum, Atheorum, Magicorum, superstitiosorum, obscoenorum, infamium, supposititiorum, furtivorum. De singulis multa habet, quae disquirat. Sed ille, dum suâ in alios libertate censendi utitur, ipse in censuram Ecclesiasticam incurrit, atque in Indicem illum Pro29 hibitorum quaedam ejus opera relata sunt. *Et fuit sanè intolerabilis illa audacia, quâ referente Bailleto in Judc. Doctor. tom. 1. part. 1. cap. 13. pag. 102. censuram libertinam &impiam in Symbolum Apostolorum scripsit, aliosque in religionem Christianam injurios plane libros: Quare inter illos, quos 30 Gallica voce Chicancurs dicimus, refert. Guido Patinus magnis illum elogiis ornat. In Epistola 92.