Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 193
Unproofread scanNot analysed yet
vocat illum hominem prodigiosae scientiae, qui omnia norit: nunquam se, ait, aperire ejus libros, quin aliquid ex eo discat. Epistola 12a. Rainaudum cum Martino Schoockio &Hermanno Conringio confert, ita tamen, ut utrumque à Rainaudo eruditione vinci contendat. *Qua in re Viri ejus judicium minimè amplecti possum. Longè 31 enim profundior eruditio &limatius in Conringio, quàm in Rainaudo, judicium. Quod qui discernere non novit, nae is vel parum judicandi solertiâ valet, vel partium studio ducitur. Parum quoque aptè cum Schoockio confertur Conringius in hâc trigâ principe loco nominandus. Referendi huc quoque sunt SCRIPTORES EPHEMERIDUM LITE RARIARUM in variis Nationibus, quatenus non nudos tantum Nomenclatores, sed &enarratores &judices se exhibent. (bb) *Jam XX propemodum anni sunt, cum consilium non nemini suppeditarem, ut singulis saltem mensibus, (ut in rebus politicis fieri solet) varias de rebus literariis ex totâ Europâ conquisitas relationes publicaret, usus eorum operâ, quibus magnum est cum Viris celebribus literarum commercium: Quod non ad libros tantùm, sed &ad omnia cogitata &inventa aliasque historias literarias extendi vellem. *Ac factum nunc est, ut singulari quodam impulsu animi eruditorum in hoc rei literariae studium acti fuerint. Sed scopos sibi diversos proposuerunt. Angli enim ad res Physicas se totos converterunt, nova experimenta &Autores Philosophiae naturalis enarrando, cui fini apud illos instituta fuit Societas Regia, cujus auspiciis Henricus Oldenburg. ejus Secretarius, in publicam lucem protulit, quae illâ in Societate proponebantur. Eorum pars in Latinam linguam conversa est: promiserat &ipse Autor integram versionem, cujus nunc laboribus fata intercesserunt; illam telam nunc pertexit Hoockius. *Galli non intra naturae fines se continent, sed latiùs evagantur; omnis enim generis Autores novos recensent. *Pri-36 mus è Galliâ illam operam sumpsit Hedovillius, cujus liberiora judicia bilem moverunt eruditis, ut Tanaquil Faber singularem librum scripserit adversus illos Ephemeridum Scriptores, cui Titulus Journal du journal, ou censure de la censure, in quo salsè exagitat novos illos Criticos. Quare circumspectè magis rem suam instituerunt, &judicio omni abstinuerunt, solâ recensione contenti. *Postea res illa ad Dominum Gallesium, ad Abbatem Roquium, ad Dominum Dionysium, Regium Medicum, delata est, quorum labores unô fasciculô comprehensi sub titulo Journals des scavans prodierunt. Recusi illi libri in Belgio fuerunt; sed accessisse hîc quaedam à falsariâ manu queEphemeridum Literariarum, solis, quae decennio proximo lucem videre coeperunt, (bb) Recentissimis exceptis, omnium Historiam fusius, diligentia satis curiosa, persecutus est Christ. Junckerus, Dresdensis, Gymnasii jam Schleusingensis Conrector, peculiari, quod Lipsiae A. 1692. in 12. edidit, &Continuatione, ad haec usque tempora pertexenda, auctius nuper promisit, Schediasmate. queruntur Galli. Quae ab aliis notata in his Ephemeridibus fuerunt, legi possunt apud Baillet. libro toties laudato, tom. 2. pag. 57. &scqq. Pars aliqua istarum Ephemeridum in linguam Latinam conversa est à Nitschio.