Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 195
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec ille vel titulo, vel exspectationi aliorum, labor satisfecit: titulos tantùm ephemeridum, non materiarum specialium ponens, quos secundum tres classes, temporis, alphabeticae seriei, &generalium materiarum distinxit. Vide de illo Bailleti judicium loc. cit. Scripsit de Physicis, Medicis, Historicis ac Politicis libris Catalogos, sed qui ab anno 50. ad nostra tempora prodierunt, de quibus sequenti capite. *Plures hinc ad eadem rei literariae augendae con-46 silia dilapsi sunt: nam Roterodami vir Clarissimus PETRUS BAELIUS Historiarum ac Philosophiae Professor, edidit Gallicâ liguâ librum, cui titulus: NOVELLES DE LA REPUBLIQVE DES LETTRES, quem Latinâ linguâ ita ipse effert: Excerpta Reipublicae Literariae. *Magno illa studio ac industria congesta fuerunt; sed sine aliquâ censendi audacia: qua laborat, qui antea ejusdem generis librum scripserat cum titulo: LE MERCURE SCAVANT, cujus duo tantum vel tres menses prodierunt, quique cum illis Baelii Excerptis vendi solet. *Nunc quoque Amsterodami, ne hac quoque gloriâ excideret urbs celeberrima, viri eruditi novum genus Ephemeridum instituerunt, sub titulo BIBLIOTHECAE UNIVERSALIS HISTORICAE. Universalem vocant, quod quoscunque libros, cujusque gentis, disciplinae &linguae recensent; Historicam, quod sola narratione contenti omni judicio abstinent. Acta Lipsiensium ejus praecipuum autorem aliàs incognitum nominant, Johannem Clericum. *In iisdem quoque Actis Lipsiensium, Mense Jan. Ann. 1687. EPHEMERIDES ERUDITORUM PARMENSES exhibentur, è quibus excerpta quaedam speciminis loco proponuntur. Nuper admodum prodierunt quoque Ephemerides, quae Politicam &literariam historiam conjungunt. *Hamburgi quoque à curiosioribus ejus loci viris doctis nuper institutae EPHEMERIDES LITERARIAE in ipso ortu suo suppressae, à quibus illud memorabile prae caeteris omnibus visum est, quod Londino nunciabatur, exprimentum de liquore ἀυτοκινήτῳ, seu de Aquâ vorticosâ, quae se ipsam in gyrum torquet, à R. B. SoBb 2 cietati cae jam luci stitit Corn. a Beughem, Bibliopola &Senator in Cliviae Ducatu Embricensis, ob industriam laboriosam, &bene de Historia Literaria Recentiori merendi studium, laude sua haud defraudandus: Librorum quidem in Quatuor Apparatus sui ad Historiam Literariam Nobissimam Conspectibus, Amstelodami A. 1689. 1694. 1699. &1701. in 11. editis, Inventorum vero in Syllabo recens in Re Medica, Physica &Chymica, exploratorum, ibidem A. 1696. excuso. Verum solos tantum Titulos, Nomenclatoris instar, recitat, neque sic tamen ab omni Errore immunis. cietati Regiae expositum, quod occasionem maximis suppeditare meditationibus possit, multumque arcani recondere videtur. Egimus de iis, qui id sibi proposuerunt, ut judicia de autoribus scriberent.