Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 196
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt, qui nonnunquam judicia de autoribus scriptis suis immiscent, è quibus alii excerpsere. E scriptis Melanchthonis GEORGIUS RICHTERUS, Sacerdos Gorlicensis collectionem talium judiciorum instituit, libro Islebiae 1597. in 8. edito, cui titulus: C ises Melanchthonianae de eligendis optimis quibusque in omni disciplinarum genere autoribus. Erat suo tempore Melanchthon communis Germaniae Praeceptor, ejusque doctrinae longè latèque disseminabantur. Quare quae in illius scriptis de Autoribus bonis habentur judicia, magno usui esse discentibus poterunt: nam non solùm de Oratoribus, Poëtis, Historicis, sed &omnium quoque disciplinarum scriptoribus sana &solida hîc colliguntur judicia, tironibus non solùm, sed &Doctoribus ipsis profutura. Venerabile merito Melanchthonis omnibus eruditis nomen esse debet, in quo uno viro plus doctrinae &sapientiae fuit, quam in toto sciolorum multa &magna crepantium grege. Habentur in THUANI historia, ducente ita temporum ac annorum serie, varia de viris doctis judicia &elogia, quae in unum aliquod volumen cum caeteris memorabilibus Gerhardus von Stöcken in Thuano suo enucleato collegit. Illa quoque de viris doctis judicia seorsim sub titulo Elogiorum Thuanaeorum Londini 1671. in 8. edita. Multum illis tribui debet ob singularem hujus viri candorem, qui procul ab omni partium studio fuit, &perspicacissimam ejus in judicando solertiam. *Novissimè haec judicia in Gallicam linguam convertit Teissierus, suaque additamenta adjecit, quibus de vitis virorum doctorum multa monentur, &aliorum etiam de scriptis judicia, è variis hujus generis autoribus, colliguntur. Editus est liber ille duobus tomis in 12. Genevae An. 1683. sed idoneis indicibus destitutus. TOBIAE MAGIRI Professoris Francofurtani, viri docti, extat quoque Eponymologium criticum, ut vocat, quô habentur Elogia &Censurae virorum celebrium è variis autoribus collectae. Tenuis primùm is labor erat, &quasi rudimentum quoddam, Polymnemoni ejus, libro optimo, praemissum, postea seorsim in ato editum auctumve Francof. A. 1644. Novissimè Anno scilicet 1687. cura Christiani Wilhelmi Eybenii duplo, quam antè, auctius in lucem missus est. Hoc quasi Indice uti possumus, ad quem plura ejus generis, quae sparsim apud viros doctos legimus, judicia conferri possunt: sed separanda sunt Encomiastica à veris judiciis. Talia cum apud omnes Autores de Viris doctis judicia magno studio collegisset ADR. BAILLETUS, Bibliothecae Lamonianae praefectus, in vastum aliquod opus labor ille ipsi succrevit: nam aliquot jam tomi prodierunt operis istius, cujus titulus; Jugemens des scavans sur les principaux ouvrages des Antenrs. Tres primùm tomi Paris. 1685. in 12. prodiere, &nunc quartus de Poëtis accessit, cujus quinque sunt partes, An. 1686. editus.