Latin
197
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 197-2
Unproofread scanNot analysed yet
hinc Typographos, Criticos, Historicos, Interpretes, Grammaticos, &tandem Poëtas magno multoque apparatu. Sed in his adjumento illi fuere integri, qui de Poëtis prodierunt, à Gyraldo Vossio, Crasso, Borrichio &c. libri; in quibus nos ita procedemus, ut, quae aliis dicta sunt, suis autoribus relinquamus, &digitum tantùm in illa intendamus: ea verò, quae à nobis ipsis notata sunt, diligentiùs proponamus. Ubi caeteri prioribus tomi accesserint, in magnam molem excrescet liber: sed tamen ob summam utilitatem commendari prae caeteris omnibus debet; etsi autor, quâ est modestiâ, ipse tantùm pro rudimento perfecti operis haberi velit. Enarravimus judicia de viris doctis ab aliis collecta, subjungemus his 57 judicia virorum doctorum illis sublecta: inter quae referri debent ExCERPTA SCALIGERIANA ET PERRONIANA. Libelli hi prodierunt è Bibliothecâ Isaaci Vossii: fuerunt verò illa olim consignata à fratribus Puteanis, cum in Belgio apud Scaligerum viverent, in bonos viros ac integras nationes saepe injuriosa. Multa illic sunt congesta de libris &viris doctis judicia, per ordinem Alphabeticum disposita, digna atque indigna relatu, nonnunquam maledica &falsa: quae postea descripsit Claudius Sarravius, curiae Parisiensis Senator. Neque enim dubito, illis quicquam accessisse â malignâ manu. Multa tamen illic habentur ad rem literariam 58 Historiamque ejus temporis noscendam utilia. *Postquam primùm edita fuerunt haec Scaligeriana Hagae Comitiis An. 1666. in 8vo Gróningae postea in lucem venerunt alia Scaligeriana, An. 1669, in 12.