Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 197
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium ille, qui hactenus de hoc argumento prodiere, absolutissimus dici commentarius potest: nam non aliorum tantùm judicia Vir ille doctissimus magno studio congessit; sed sua quoque passim immiscuit, in quibus multa sunt egregia. Multae quoque de autoribus, Gallis praecipuè, illic habentur notitiae, quas frustra alibi quaesiveris. *Totus ille primus tomus in praeliminaribus occupatur, ubi de instituto suo &omni ratione judicandi multa &utilia &erudita proponit. Hic de libertate, necessitate censendi, de virtutibus boni judicis literarii, judicandi solertiâ, scientia, perspicacitate, modestiâ; de vitiis in judicando, praecipitantiâ, affectatione sive Pedantismo, (ut vocat,) cavillatione (chicanerie) malignitate, amore &odio, philautia, agitur, in quibus singulis ad specialia descendit. Agit deinde de praejudiciis librorum ab antiquitate, à charactere sacro vel profano, à dignitate Autoris, ab autoritate ejus, à titulis honorum, (quos singulatim recenset) ab inclinationibus Autoris, à natione &patriâ: ubi de singulis gentibus, atque inter alios de Germanis, de quibus sinisteriùs judicat. Quam enim invidiosum hoc! les Allemans sont tousjours Allemans. Quasi non &apud caeteras gentes homines inepti essent, neque apud Germanos Viri docti. Sed de his in Germanos convitiis alio loco pleniùs à me dicetur. Agitur porrò de praejudiciis, ab Autoris temperamento &moribus, ab aetate, à praecipitantiâ &lenitudine, a titulis libri, ubi multos veteres &recentiores in Censuram, aliquando tamen asperiorem, vocat; à circumstantiis, pretio &raritate, frequenti editione, remuneratione librorum. Immiscentur variae dissertationes de libris posthumis, anonymis, vastitate &exilitate librorum, de compendiis, de Polygraphis: Quae omnia multum ad variam doctrinam conducunt. Recenset