Latin
199.5 to 199.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 199.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm in hujus seculi impudente licentia hoc scilicet ad alia innumerabilia mala apponendum, &dandum est insulsae hominum vanitati, &existimationis seu lucelli quoque aucupio, cum permittantur fiantque impunè alia, cum flagitiosiora tum sceleratiora. Idem de Lutheri sermonibus judicium esto, quos illo invito &nesciente ediderunt nonnulli. *Fuere quoque qui Satyricâ quâdam ratione judicia de Viris doctis eorumque actionibus proposuere, ut Trajanus Boccalinus in Relationibus suis è Parnasso; quem tamen verum autorem multi non habent, ut suprâ vidimus. *Hunc imitatus est ADAMUS EBERTUS, cujus extant L. Relationes è Parnasso, Hamburgi 1683. in 8vo editae, ubi de rebus literatis &civilibus nonnulla per fictas illas narratiunculas proponuntur. DANIEL. BARTOLUS, Italus, Vir ingeniosissimus, varios libellos 57 scripsit Italicâ linguâ, cultu orationis penè nimios. Inter illos est liber de Literatis eorumque virtutibus, &vitiis, qui in Germanicam linguam quoque translatus est. Conversus est etiam in Linguam latinam, cum hôc titulô: Character hominis literati. Multa in illo arguta sunt de scriptis Satyricis obscoenis, plagiis &c. sed ad eloquentiam magis, quam ad Historiam spectant: nam belli elegantisque ingenii lusus circa singula capita apud illum habentur.