Latin
200
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 200
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsit ad alios libros, quorum in eloquentiâ Ecclesiasticâ usus est, de quibus infrà plura. *De eodem argumento THEOPHILUS SPITZELIUS egit: aliquot enim libros de virtutibus &vitiis eruditorum scripsit, quos undique è vitarum Scriptoribus &Encomiasticis collegit. Tituli sunt: Liteatus, felix &infelix. *Similiter quoque FRANCISCUS RIDDERUS scripsit Historiam de Eruditione, scriptione, libris, &Bibliothecis; sed non nisi mera illa Collectanea sunt undique congesta. VINCENTIUS PLACCIUS de scriptoribus Anonymis &Pseudonymis egit; (kk) optimum fuit consilium Viri doctissimi, cum hoc sibi eligeret argumentum, quod ante eum nemo occupaverat. Extabat tenuis quaedam icheda Frider. Gaisleri de mutatione nominis, cujus posterior pars agit de scriptis Anonymis, sed parum est pro hujus argumenti vastitate. Suscepit idem consilium jamdudum Bibliothecarius Bibliothecae Oxoniensis THOMAS HIDE, à quo tamen nihil hactenus in lucem editum est. Nemo igitur operae pretium fecit, praeter Placcium; quanquam, ut ipse non diffitetur, festinatus ille labor sit &imperfectus, nam ipse nunc Supplementum altero tanto majus promisit. Augeri sanè ille labor multis modis potest, &magnum habet in totâ Historiâ literariâ fructum. Multa latent sub larvâ falsi autoris volumina, quorum interdum tenuis notitia est. Admittuntur enim quandoque libri in lucem, quorum Autores longè alii sunt. *Referendus quoque hîc est JOH. DECKHERI liber de scriptis adespotis jam tertium An. 1686. Amsterodami editus. Ad historiam literariam pertinent &illi, qui de Academiis scripsere. Hîc primô locô meritò poni debet HERMANNUS CONRINGIUS, vir πολυμαθέστατος, qui, ut jam suprà indicavi, de Antiquitatibus Academicis librum singularem scripsit. Ejus postrema editio multa habet additamenta, quae (kk) Vinc. Placcii διυτίραι de Scriptoribus Anonymis &Pseudonymis Detectis φροντίδες, quae in Volumen ingens, labore ipsius improbo, &Amicorum Symbolis, excreverunt, praelo paratae apud JCtum πολυμαθίστατον, Gerhardum a Mastricht, Reip. Bremensis Syndicum, cui Autor moribundus eas commendavit, delitescunt, &a Bibliopola, Boni Rei Literariae Publicae Studioso, in lucem protrahi desiderant. Institutum Operis, 5000. circiter Autoribus larvam detracturi, exponit Inpitatio Autoris ad Ant. Magllabechium, aliosque Eruditos, super Symbolis ad illud conferendis, Amica, Libro dę Arte Excerpendi, Hamburgi A. 1689. in 8vo edito, subjuncta. Non parum etiam Atgumentum hoc illustravit Adr. Bailleti Tr. Galsicus, Parisiis A. 1690. in 12. publicatus: Auteurs Degbisez sous des Noms Etrangers, empranten, supposex, fuints a plaisit, chiffrez, renversez, retournez, ou changez d unc langde en unc autre. quae penè altero tanto superant priorem editionem. Liber est doctus, &in hôc argumentô penè unicus: nam, qui aliàs in hoc negotio versati sunt, jejunam tantùm operam praestiterunt, &in generalioribus occupati, aut in iis, quae ad jura Academica spectant, praecipua tamen Historica, primasque origines ne attigerunt quidem. Hornius quidem in dissertationum suarum Historicarum &politicarum 31. agit de Academiarum per occidentem instauratione: sed levia illa sunt &superficiaria.