Latin
201
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 201
Unproofread scanNot analysed yet
Conringius quoque ipse in specialioribus deficit: Historia enim specialior Academiarum ab aliquo deducenda hactenus desideratur: Nam, quanquam Franciscus Junius, Müddendorpius de Academiis Germaniae, alii de Academiis specialibus, e. g. de Parisiensi, Oxoniensi, Patavina, singularibus libris egerint; quanquam &Gregorius Leti de Academiis Italiae in Italia sua regn. non modica inspergat, reverà tamen omnis ille labor mancus est &sterilis. *Optandum esset, ut 73 hanc operam sibi deposceret Vir prudens &doctus, &quemadmodum Conringius generalia Academiarum, ita specialiora tum è variis de hoc Argumento Scriptoribus, tum ex suâ experientiâ concinnaret. Et sanè, quemadmodum olim Aristoteles Rerump. historiam contexuit; quid ni simili ratione liceret Academiarum, quae sunt literatorum Resp. Historiam tùm è Politicis, tum ex historia literaria, principia contexere? Praeclarum sanè hoc &illustre Argumentum, de quô nemini hactenus in mentem quicquam incidit; cui operi tamen exaedificando multa possint suppeditari hinc illinc subsidia, modò quis prudentiam &peritiam huic rei commodet. De his Academiarum juribus &privilegiis in universum Autor quidam Hispanus scripsit vastum Volumen. *De Academiis Galliae, ac speciatim de Parisiensi 74 quidem Caesar Egassius du Boulay historiam scripsit, Bailleto tom. 2. p. 170. nominatam, sex spissis in folio voluminibus, mihi verò nunquam visam. Ita verò de iis judicat autor ille, multa quidem in illis haberi impertinentia, sed utilissimum esse librum ad notitiam scriptorum, quae publicarunt Viri docti in Gallia; exterorum quoque, qui in hâc Academiâ vixerunt. Multa quoque illic memorabilia coacervari ait, quae alibi frustra quaerantur. De Belgii Academiis singulares etiam libri conscripti sunt, linguâ &latinâ &vernaculâ, quorum tituli in Catalogo Thuanaeo videri possunt. Emundus Richerius, Vir inter Gallos doctissimus, de optimo Academiarum statu librum elegantem scripsit, in 8vo Parisiis Ann. 1603. editum. Ex his similibusque Autoribus confici idoneum corpus possit. ANTONIUS WOOD, Anglus, scripsit Historiam &Antiquitates Uni75 versitatis Oxoniensis. Liber editus est in folio 1674. Oxoniae. *Qui cum 76 diligentissimè recenset antiquissimae Academiae Oxoniensis originem &progressum, operosus est in Theologiae &Philosophiae scholasticae historiâ percensenda. Cum enim in antiquissimâ Academiâ Parisiensi haec caput extulerit, indeque in Academias Britannicas propagata, ejus hîc historia plenmùs proponitur. Magni itaque usus ad hunc scopum liber ille est, ex quo praeterea cognoscas Academiarum tum temporis in Europâ statum, quae ad Parisiensis Britannicarumque Academiarum formam institutae videntur. Insignis ex illo notitia haberi potest virorum doctorum, qui vel in hâc Academiâ vixerunt, vel ex illâ prodierunt, quorum aliàs notitia haberi non potest.