Latin
GAP. XVIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 217
Unproofread scanNot analysed yet
Commemorantur etiam Bibliothecae, hac etiamnum aetate rara librorum MStorum supellectile in variis orbis terrae locis instructae, ac hoc nomine celebratae: cum indicatione autorum &librorum praecipuorum Graecorum &Latinorum, veterum ac recentium, extantium adhuc &publicatorum, distributis singulis optimo ordine secundum linguarum, artium, disciplinarum ac facultatum genera: ubi de autore &argumento &ormtionis genere, ac quo loco quilibet autor habendus sit, plerumque adolescentes admonentur. Edita sunt haec erotemata Basileae 1565. in 8. Invenies illic nonnunquam judicia memoratu digna. Post Gesnerum non adeò feliciter hanc telam pertexuere nonnulli. 12 PAULUS BOLDEANUS, Pastor aliquis Pomeranus, Bibliothecam librorum, suô tempore editorum, confecit; sed destitutus ad illam rem necessariis subsidiis, habitans quoque loco incommodo, &ad notitiam librorum sibi comparandam non satis apto. E Catalogis Francofurtensibus excerpsit, qui nonnunquam mendaces, &non nisi titulos ostentant. Prae caeteris tamen eminet ejus autoris Bibliotheca Historica, bono ordine digesta, cujus ordinis &digestionis ratio ab ipso autore in Praefatione prolixè proponitur. Rudimentum non sanè spernendum notitiae Historicae praebere poterit, quod suppleri è Bibliothecae Thuanae &Cordesianae Catalogo potest, de quibus infrà dicetur. Ejusdem commatis Autor GEORGIUS DRAUDIUS est censendus, 13 cujus extat Bibliotheca classica per omnes Facultates, itidem è Catalogis Francofurtensibus congesta. Solum ille Nomenclatorem, &ne quidem fide dignum, agit, in quô reperias nonnulla planè falsa; libros, qui nunquam editi, &in ipso conceptu parturientis cerebri suffocati. Inepti sunt, qui librorum Catalogos scribunt è Catalogis. Oculata hîc fides &judicium praesens requiritur. *Laudanda tamen methodus est, quâ utitur: quam ob 14 causam majori esse usui potest, quam caeteri indices, etsi accuratiùs instituti. GEORG. MATTHIAE KONIGII Bibliotheca Vetus &Recens edita 15 est Norimbergae ab Enteris in folio Ann. 1678. Non facile memini, majori apparatu venditatum esse ullum librum, quam hunc; quia, ut titulus praefert, totius orbis literati opes, ab ipsis incunabilis ad nostra usque tempora, pollicetur. Sed totus ille liber exiguâ planè industriâ congestus, è CataanneHistoria, quae breviter logis variis undiquaque &undique corrasus. ctitur, nonnunquam de viris doctis falsa est: libri affinguntur quibusdam, de quibus nunquam fortè illi cogitarunt: Omnia manca sunt &mutila. Nam de viris celeberrimis, qui hodiè vivunt, vel nuper desierunt vivere, leviora quaedam scripta referuntur, praeteritis dignioribus.