Latin
GAP. XVIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 218
Unproofread scanNot analysed yet
MARTINUS LIPENIUS, Scholae Lubecensis Conrector, scriptis quibusdam in lucem editis clarus, Catalogos librorum in Jurisprudentiâ, Medicinâ, Theologiâ, Philosophiâ, congessit, secundum materias distinctos, quod à multis hactenus desideratum. Libri omnes per intervalla in folio editi, typoque grandiore, unde moles &pretium quidem librorum augetur, sed commoditas notandi praetermissa relinquitur. Reliquis tamen praestare Bibliotheca Philosophica &Theologica videntur Indices Autorum Alphabetici adjecti. Utilissimus labor esset, si omnes autores veteres &novos secundum materiarum titulos accuratè dispositos haberemus. Sed fieri vix potest, ut in istis argumentis omnibus absolutum numeris haberi opus possit: nam δευτέραι φροντίδες novique labores semper hîc locum inveniunt. Haec de scriptoribus universalium Catalogorum dicta sunto. *Veniamus nunc ad scriptores Catalogorum particularium; inter quos primum locum tribuamus iis, qui certae alicujus nationis autores &libros recensent. Sunt verò inter illos nonnulli, qui personis contenti omittunt scriptorum accuratam enarrationem, inter quos est JOHANNES ANDREAS QVENSTEDT, cujus extat Dialogus de patriis illustrium virorum, omnium ordinum ac facultatum, qui ab initio mundi per universum terrarum orbem Non contemnendus liber est, quanquam usque ad annum 1600. claruere. non fatis plenus, nec in recensendis scriptis accuratus. Errores Geographicos aliosque in illo notat Bailletus tom. 2. p. 25. Incipiemus à Gaellis, quae gens, ut prae caeteris ad ostentationem facta est, non omifit hanc quoque nominis sui gloriam, exemplo Graecorum &Romanorum, apud quos non defuerunt, qui gentis suae scriptorum elogia editis libris celebrarint. Valde enim ad existimationem nationis pertinet ingenii gloria, quae libris &inventis aestimatur, ut patriae specimina victoriis 19 &factorum historiis. *Provincialium Poëtarum Gallorum Historiam Claudius Fauchetus, Vir illustris, recensuit peculiari libro. Nam poëticâ gloriâ prae caeteris nationibus, penè in ipsa barbarie, excelluerunt Galli; unde didicerunt &exemplum sumpserunt Itali. Certè apud Gallos singulares ludi poëtici fuerunt instituti, quibus ipse Rex praesidebat, ad victores in hoc certaa0mine coronabat. *Horum ludorum memoriam ex ipsis Antiquitatis ruderibus produxit Dominus de Casa nova, Vir illustris &doctissimus, cujus extat singularis de hoc argumento liber, in ato editus: De quibus pluribus etiam egimus in Dissertatione nostrâ de Germanicâ Poësi, capite ac Gallorum Poësi. Fraticiscus Petrarcha, argutissimus Italorum Poëta, multum Provincialibus istis debet. *Hujus Faucheti Historiam suo libro inseruit ANTONIUS VER. 21 DIERIUS, Claudii Verdierii, de quo nos suprâ, Pater. Summâ hic curâ recensentur libri, Gallico non solum idiomate scripti, sed &Latino à Gallis; quanquam parcior in his fuerit, &diligentiorem tractationem labor ille requirat. Editus est ille liber, titulo Bibliothecae, Gallicâ linguâ, Lugduni Anno 1585. in folio. Praefatio libri pleniùs consilium ejus exponit.