Latin
GAP. XVIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 220
Unproofread scanNot analysed yet
SORELLUS, Historiographus Regius, Vir doctus, cujus extant multi libelli ab ipso editi, Gallicâ omnes linguâ, ut Scientia Universalis, de quâ infrâ dicemus, &alius liber de perfectione hominis, qui in linguam Germanicam conversus est à Barone de Stubenberg: scripsit librum, cui titulus: La Bebliotheque Francoise, quo comprehendit Autores, qui Gallicâ linguâ scripserunt, aut è Latinâ &Graecâ in Gallicam linguam verterunt varios autores. Sed eorum, qui linguâ Latinâ scripserunt, nulla hîc fit mentio, nec omnium, qui linguâ Gallicâ. Praecipuè illos tantum Scriptores recenset, qui agunt de Eloquentiâ, Philosophicâ morali, Poëtas, Oratores, Grammaticos &Historicos Gallicos. Ita autem versatur in illorum Autorum recensione, ut judicia sua passim interponat. Habuit vero ille in animo, ut ex Bailleto tom. 2. pag. 168. patet, Encyclopaediam aliquam ex Gallicis tantùm autoribus concinnatam dare, cum sine Graecae Latinaeque linguae subsidiis ad perfectam rerum cognitionem pervenire nos posse crediderit, quod vanum ejus merito consilium Bailletus vocat. Ejus characterem describit Patinus epistolâ 45. ubi multa ejus scripta recenset, &pene 20 habere inedi26 ta volumina narrat. *Caeterùm, qui inter Gallos de omnibus Autoribus scripserit, nemo hactenus repertus est. In animo hoc habuit Ludovicus Jacobus, uti diximus, qui vastum opus quatuor in folio voluminum meditatus est; quorum duo eos, qui Latinâ linguâ, caetera, qui Gallicâ scripserant, comprehendere debebant. Ille verò Titulus operis: La Bibliotheque universelle de tous les Autheurs de France qui ont escrits en quelque sorte de sciences &de langues, quod ille Ann. 1638. inchoaverat. Jam verò eo mortuo, qui huic operi factum sit, non constat. Edidit ille quidem singulis annis, ab Anno 43, nisi fallor, incipiens, libros Parisiis editos, sub titulo Bibliogaphiae Parisinae, &finit Anno 1662. quo scripsit Bibliothecam Gallicam universalem, id est Catalogum omnium librorum per universum Galliae regnum ab anno 50 excusorum. (oo) Videatur Labbeus in Bibl. Bibliothecarum. Sed nulla illic talis Bibliothecae, quam promisit, &quae verè ita vocari poterat, mentio fit. Extat &quarundam regionum apud Gallos, Virorumque in illis illustrium, enarratio. De quibusdam Bailletus tom. 2. pag. 164. *Habuit quoque in animo Universale aliquod opus Philippus Labbeus, homo ad Lexica Ludov. Jacobus Bibliographias Annorum fingulorum, partim Parilinas, partim Gal(oo) licas Universales, edere quidem coepit quotannis A. 1643, sed ad Annum tantum 1653. (non 1662) continuavit. xica &Catalogos conficiendos à natura factus, testaturque de illo Nicolaus Antonius in Praefatione Bibliothecae Hispanicae his verbis: Vixisset hujusmodi natus laboribus Labbeus, haberemus absolutissimam hujus gentis ad miraculum doctae, è Chiliadibus Historico-Chronographicis notitiam. Quod si continuus Scriptorum illorum Catalogus dari possit, non dubito, illum mole superaturum caeteros omnes. Ut enim ingeniosa gens est, &scribax; ita magna, ut puto, illorum Autorum apud illos messis erit.