Latin
GAP. XVIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 219
Unproofread scanNot analysed yet
Est omnino in pretio habendus; quanquam Bailletus multos in illo defectus noter, FRANCISCUS GRUDAEUS CRUCIMANIUS, ut illum Nicolaus 22 Antonius vocat, sive SIEUR DE LA CROIX DU MAINE, idem argumentum tractavit post Verdierium, cui tamen nihil se debere profitetur. Habuit quidem in animo hic autor vastum opus Bibliothecae universalis condere, ut patet ex Epistolâ ad Regem scriptâ, quâ ideam proponit perfectae alicujus Bibliothecae, per pluteos suos instar Locorum Communium disponendae; sed methodus ejus est planè ἀμέθοδος, neque certa scientiarum capita sequitur: titulos enim variè inter se miscet. Habuit quoque affectos alios libros Bibliothecarios de Gallicis scriptoribus aliisque; sed qui nunquam sunt editi, &post mortem ejus distracti fuerunt, teste Laidovico Jacobi in Tractatu suo de Bibliothecis; ubi de Bibliothecis Gallicis agit. Fuit verò inter duos illos controversia, de sublectis sibi per plagium notatis suis: nam uno penè eodemque tempore libri illi prodierunt. Crucimanius tantùm Gallicos recenset isto libro, qui eodem titulo editus Paris. in fol. 1584. Latinos peculiari libro reservaverat, qui tamen nunquam editus. *Memora-23 bile omnino est, quod ipse de se Crucimanius in Praefat. Bibliothecae Gallicae. Ie diray que des l an de mon age dix-septiesme, scavoir est, en I an de salut 1569. estant enuoye en ! Université de- Paris, pour faire profit aux lettres, I estois si curieux d avoir toutes sortes de lipres non seulement en Grec, Latin &autres langues, &sur tout en Frangois, qu’ en fin I amas que j en fais estoit si grand, que le Catalogue d iceux se monstroit tenir plus d un juste volume. De facon qu il me prit deslors une enuie de mettre à part les Grecs &les Latins, &d’ un autre costè les Francois, ou Autheur qui auoyent escrit en nostre langue, sans parler des Italiens, Espagnols &autres. Alibi dicit, se commentariorum septingenta vel octingenta volumina anno aetatis 27. in omni genere scientiarum collegisse. Promittit quoque librum Gallicâ linguâ, cui titulus La Recherche des Bibliotheques ou Cabinets les plus renommez de France avec la declaration des livres rares, medailles, pourtraits, Statues ou effigies, pierreries, ou autres gentilesses, ou gentilles curiositez, qui se voyent es maisons des Princes &autres, qui font amas de telles magnificences. Sed nihil post mortem ejus eorum apparuisse, testis est Lud. Jacob. p. 675. quae fortè destructa &dissipata fuere. ANDREAS DU CHESNE, sive QVERCEIANUS, scripsit Gallicâ 24 linguâ Bibliothecam Autorum, qui scripserunt Historiam &Topographiam Franciae secundum ordinem temporum &materiarum. Editus est ille liber in 8vo Parisiis A. 1627. &,si rectè memini, post illud tempus auctior in lucem venit. Sed apud illum nihil invenias praeter Gallicos autores, &quidem Historicos &Geographos: Poterit tamen inservire Historiam Gallicam secundum tempora &autores nosse cupientibus. CLAUD.