Latin
228
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 228
Unproofread scanNot analysed yet
JCtorum libros qui in ordinem redegerit accuratum, ab ipss Jurisprudentiae παλιγγενεσία nullum habemus. Sunt quidem, qui vitas nonnullorum descripserunt, &libros quoque recensent, ut Baldus, Batilius, Pancirollus, Fichardus, Bechtholdus, qui secundum materias juris autores disposuit, quibus ultimò Martini Lipenii Bibl Juridica Realis accessit; sed nondum satis factum est huic negotio. Bibliothecam universalem Juridicam molitur CASPARUS THURMANNUS, qui multâ cum curâ &industriâ hoc in argumento versatus est: nam secundum materias &partes Juris generaliores eam instruet: Bibliothecam processualem, criminalem, testamentariam, contractuum &c. singularibus voluminibus comprehendet, in quibus ordinem rerum sequetur. Qui, si aliquando prodierit, liber omnium superabit labo65 res. *Promisit &Cornelius a Beughem Bibliothecam Universalem Juridicam, sed recentiorum scriptorum, cujus ille specimen dedit, publicata hoc anno Bibliographiâ Juridicâ &Politica, quo continentur) Cti &Politici, qui ab anno 51. usque ad annum 78. in omnibus linguis scripserunt. Prodiit Amstelodami Anno 78. in 12. dispositus est secundum autores liber; hunc ille laborem per sequentia tempora continuabit, &aliquâ parte juvabitur res Bibliothecaria hujus viri studiô, si aliquando in lucem producet, quos editioni se paratos habere libros scribit. Habebimus ab illo Bibliographiam Universalem omnium Facultatum &artium, Bibliothecam Belgicam omnium scriptorum, qui unquam prodierunt in Belgio, Bibliothecam materiarum universalem, Bibliothecam Mathematicam, Historicam, &Chronologiam, Bibliothecam Chalcographicam orbis imperantis &literati, &praeterea plurima alia. Videatur Syllabus libro ejus praefixus. Medicorum scriptorum itidem accuratum Catalogum non habemus. De vitis antiquorum Medicorum in animo habebat scribere Clarissimus vir Johannes Heinricus Meibomius, &eandem telam texere dicitur Aegidius Menagius. Meibomii liber apud filium ejus, Professorem Helmstadiensem, Virum Clarissimum, latet, qui de hôc opere, si rectè memini, publicavit epistolam. (it) Est &in Italiâ quidam Johannes Baptista Caponus, qui Historiam Medicam universalem prae manibus habere dicitur, referente Gregorio Leto. Hujus (i1) Henr. Meibomii Junioris Epistola ad Georg. Hier. VVelschium de Historia Medicorum scribenda, qua paterni Operis faciem &Methodum adumbrat, simulque coeteros istius argumenti Scriptores recenset, Helmstadii A. 1669. in ato est edita. Joh. Anconida a Linden, Prof, Medici Leidensis, Libri II. de Scriptis Medicis, in novissima Hujus Historiae Universalis libros quinque molitur, quorum primus est de veteri Medicinâ; secundus de recentiori Medicinae usu apud omnes nationes; tertius de sectis; quartus de Medicis; quintus Bibliothecâ Medica cum notitia MStorum totius orbis in quocunque idiomate. Verùm vix hominis unius industria isti labori sufficere videtur.