Latin
229
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 229
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad veterem Medicinam attinet, Conringius in Introductione suâ Medicâ strenuè partes suas exsecutus est, quam supplemento suo auxit nunc Cl. Schelhammerus. Sed nos hîc non tam de historiâ, quam de Catalogis librorum solliciti sumus. Eorum aliquos dederunt Israël Spachius, Brunsfelsius, Schenckius, Robertus Constantinus, Paschalis Gallus, &post illos van der Linde Professor Leidensis, qui omnium antecessorum labores in unum corpus congessit, additis suis augmentis. Dispositus autem liber est secundum autores, suntque multi in eo errores &defectus, quorum aliquos notat Voglerus Introductione in notiam scriptorum pag. 42. 43. 44. qui cum autoribus prioribus, Schenckio, Constantino &aliis, multis in locis ipsum contulit, &non satis accuratum invenit. Post illum secundum materias disponit Catalogum Lipenius; sed magna seges restat recentiorum scriptorum, quorum nulla in illo librô mentio. Scripsit &Cornelius à Beughem Catalogum novissimorum scriptorum Phyficorum &Medicorum, sub titulo Bibliogiphiae Physico-Medicae, quae anno 80. prodiit in 12. De caeteris, qui ratione scientiarum habitâ Catalogos scripsere, plura habentur apud Bailletum tom. II. à pag. 189. ad pag. 237. ad nos suo de illis loco plura commentabimur Catalogi Bibliothecarum publicarum aliquot publicati sunt, ut Bibliothecae Oxoniensis, de quâ suprâ. In Belgiô quoque prodierunt Bibliothecarum quarundam Catalogi, ut Ultrajectinae, qui in folio editus est, &Lugdunensis, quì in quarto; quales vix haberi possunt in Bibliopoliis. In hoc MSta Orientalia enumerantur. In Germaniâ extat Catalogus Bavaricae &Augustanae, qui rariores sunt. Catalogi Augustanae Bibliothecae non nisi centum exemplaria impressa sunt. In illa Bibliothecâ latent multi MSti Codices, adhuc inediti, quorum non pauci prodierunt, curante Marco Velfero, ejus Reip. Duumviro, cujus magna apud eruditos est celebritas. De his &Bavaricis Monachii ac Ingolstadiae Bibliothecis videatur Bailletus tom. 2. pag. 243. 244. 245. De Vindobonensi Bibliothecâ Lambecius non Catalogos, sed commentarios scripsit. Gvelferbytanus Catalogus ut ederetur, ursit olim Boineburgius, sed frustra; cujus causas tradit Conringius in Epistolâ de Bibliothecâ Augustâ, ubi multa de Catalogis Bibliothecae ipsius Principis manu, singulari planè curâ &industriâ, conscriptis. Non memini plures unquam prodiisse publiFf 3 carum Editione a Georg. Abr. Merclino, Poliatro Noribergensi, continuati, &dimidia pene parte amplificati, sub Lindenii Renobati Titulo, Noribergae An. 1636. in 4t0 prodierunt. carum Bibliothecarum Catalogos. Prodierunt quidem Excerpta Catalugorum de MStis Codicibus, à Bibliothecariis vel aliis autoribus publicata.