Latin
DE VITARUM SCRIPTORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 241
Unproofread scanNot analysed yet
Multa sunt in hac descriptione memorabilia ad omnem rem literariam: habuit enim excellentissimum ingenium, quod per omnes scientias, artes, &linguas se diffuderat. *Promptus erat consiliô, animô semper praesens, extrema vitae pericula summâ generositate contemnens, &,ut breviter dicam, sui temporis Phoenix. Multa enim ille in Physicis &Mathematicis demonstravit extemporali penè solertiâ, quae desperata aliis videbantur. Celebratam apud Medicos circulationem primus ille ante Harvei tempora ostendit, quod cum objiceret Bartholinus Anglis, aegrè admodum tulerunt, ejus inventionis gloriam dubiam sibi reddi. Sed dolendum est, omnes illius Viri chartas periisse, ac distractas post mortem ejus fuisse: nihil enim horum seriò scripsit, &datâ operâ; sed quasi aliuc agendo, cum vacatio esset à publicis negotiis, Illa omnia prolixiùs recensentur in hôc libellô, ac notanda sunt, ut videamus quàm multae &vulgo ignoratae opes lateant saepe in ingeniis, quorum vix notitia publica est. Quo magis illorum industria incitanda est, qui in peregrinationibus suis ad talium virorum amicitias admittuntur, ut omnibus artibus è scriniis illorum extrahere conentur, quicquid fortè illic delitescit. Qualia multa sunt per Italiam Galliamque ingenia, de quibus nulla ad nos defertur notitia. *Prodierunt Ann. 1673. ejus quaedam literae Italicâ linguâ scriptae, propositô 25 Veronae fictô, ut patet, nomine; quibus continentur intimiora illa Politica superiorum temporum in aulâ Caesariâ, Pontificiâ, &Venetâ, quibus immiscentur nonnunquam quaedam literata. VITA PETRI PUTEANI à RIGALTIO scripta, multa habet praecla- 26 ra. Magna fuit Puteanorum olim celebritas. Illi sunt, per quos Excerpta Scaligeriana congesta sunt. Petrus Futeanus fuit Regi Galliae à consiliis &Bibliothecis. Qui ejus vitam descripsit Rigaltius, ad multa respexit, tum quae ad rem literariam spectant, tum quae ad res civiles; quanquam intimioribus adeò consiliis admotus ille non fuerit. Non fuit tamen facilè illo peritior Juris publici Gallicani aliorumque Statuum. *Praecipuè magna 27 ejus cura fuit in colligendis actis publicis. Gallica sola quinquaginta vastis libris collegit, quorum titulos hic recenset Rigaltius, unde exemplum capere Politicus possit, quid ipsi agendum sit in scriptis talibus colligendis. Si quis enim illo modo disposita habeat Imperii Romani Principum jura, quantum ille thesaurum possideret! Maturè itaque, atque adeò ab ipsâ juventute instituendi sunt tales libri Politices Studioso, in quos vel acta ipsa referat, vel si haberi non possunt, ex ipsis potiora excerpat. Pinellus, de quô suprà mentionem fecimus, Status Veneti arcana penetravit: Puteanus noster Gallicana. Ita omnium aliorum statuum res &jura exquiri possunt, si quis cum curâ aliud agat. Ille labor praecipuè in Germanis Conringium exercuit, quibus ille initiis, vel ipso non diffitente, tantam sibi experientiam &prudentiam conciliavit.