Latin
DE VITARUM SCRIPTORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 242
Unproofread scanNot analysed yet
Recusa est hujus vitae historia, inveniturque inter caeteros Vitarum scriptores à Bathesio collectos p. 660. VITA DUCIS VALENTINI descripta est à Thomaso Thomasi linguâ Italicâ, editaque Anno 1655. Claramontii in 4to. Panditur hîc scelerum &nequitiarum officina: continentur enim in hôc librô omnes illae fraudes &artes, quibus usus est Caesar Borgias, Dux Valentinus, Alexandri VI Pontificis patris nequior filius, homo astutissimus &tyrannicus, ad imperium Galliae Cisalpinae sibi parandum, quo tamen ille consilio excidit, fatis obstantibus. Hujus Principis ideam Machiavellus descripsit. Liber enim ejus de Principe eo fine scriptus, ut hoc exemplo illum depingeret omnibusque ob oculos poneret. Prodiit &in Gallicam linguam conversus ille liber ante novem annos, editus in Batavis in 12. Inspicere &in malorum hominum vitas, tanquam in speculum, possumus: non ut discamus ab illis fraudes; sed ut evitare illas sciamus, ne planè simus in technis illis hospites. Videas hîc machinationes machinationibus, dolos dolis oppositos, &variè inter se mistos pro scopô obtinendô. Hoc legenti jucundum erit, characteres causarum &ingeniorum nosse, unde regulas sibi quisque suas pro prudentiâ formare poterit, &vitae rationes subducere, qui in aulâ consiliis praeest, &aliorum ever29 tere dolos, qui res novas moliuntur, &tyrannidem affectant. *Sunt quidam, qui malorum hominum vitas non putant scribendas, eoque nomine reprehendunt Tacitum, quod narrando facta malorum Principum parum absit à docente: cum bonorum exempla non solum cognitione boni nos instruant, sed etiam ad imitandum excitent. Verùm cum major hominum pars mala sit, etiam eorum ingenium nosse debent boni. VITAM HENRICI VII, REGIS ANGLIAE à Bacone Verulamio scriptam, priori subjungimus. Ut enim pessimi tyranni vitam descriptam dedimus sub personâ Caesaris Borgiae, ita optimi Principis historiam πολιτικωτάτῳ libro complexus est Verulamius; quam ideo scribendam suscepit, ut responderet calumniatoribus suis, qui scholae illum &contemplationibus aptiorem existimabant, quàm rebus gerendis, ac ut singularem etiam his peritiam ostenderet. *Plenum hoc omnis civilis &architectonicae artis opus; quô interiora tum regni ipsius Angliae, tum omnis in universum prudentiae continentur. Invenies hîc pacis &belli artes, in praxin ipsam deductas: nam è typo illô περιστατικῶ plus intelligitur, quàm ex infinitis praeceptis. Maximi facit hunc librum passim in scriptis suis Böclerus, omnibusque commendat, ut sanè commendari hi libri omnibus debent, in quibus quisque describitur, qualis in imperio fuerit, &qualis interior ac familiatior vita. Nam τὸ ἡθικὸν &τὸ πολιτικὸν hîc utrumque spectandum est. VITA PHILIPPI MELANCHTHONIS scripta à Joachimo Camemrio, in re Ecclesiasticâ &literariâ non exigui momenti est.