Latin
247
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 247
Unproofread scanNot analysed yet
Liber editus est Amstelodami in folio Ann. 1683. duobus voluminibus. JOHANNES PAPIRIUS MASSONIUS in Senatu Parisiensi &in re 57 giâ Advocatus, edidit Paris. 1656. in 8. Elogia sua, inscripta Petro Segvierio, Franciae Cancellario. Partes duas elogiorum fecit: prima Regum, Ducum &Heroum vitas recenset; altera virorum eruditorum, sed quos Gallia protulit; breviter omnia, nec sine panegyricis coloribus. Invenies tamen nonnunquam, quae ad rem seu notitiam literariam prodesse possunt. JULIUS CAESAR CAPACCIUS scripsit elogia illustrium mulierum ac Virorum in 4to Neapoli 1608. *Ne mulierum quidem laudes celari debent, quas &olim habuimus &nunc habemus doctissimas. Non invidiosum Viris esset, has sibi adjungi Veneres. Habuimus Philosophas, Poëtrias. Ante aliquot annos in Academiâ Patavinâ publicam facultatis philosophicae lauream reportavit cujusdam Procuratoris S. Marci filia Elena Cornara Piscopia; De illâ habetur in Ephemeridibus Gallicis, &apud Gregorium Letum in Ital. regnant. part. 4. lib. 1. p. 43. &seqq. In Theologiâ eandem petitura erat, nisi obstitisset Cleri autoritas; Indignum enim credebant, mulieri docendi in Ecclesiâ munus conferri, cum sacris literis hoc repugnet. Consilium hoc in animo habuit Capaccius, ut feminarum quoque illustrium memoriam celebraret; quod nostro tempore fecit Thomasius: cujus extant de eruditione feminarum aliquot dissertationes Lipsiae habitae. Vir doctissimus Otho Sperlingius integrum in Mulierum doctarum gratiam opus molitur, à primis temporibus ad nostra usque productum. Capaccius gentis suae feminas recensuit &viros. J. B. Fregosus scripsit de feminis, qui doctrinâ excelluerunt, teste Ghilino part. 1. Theatr. p. 96. Vincentius Placcius de scriptis &scriptoribus juvenilibus ac muliebribus librum promisit. JANI NICII ERYTHRAEI fictum nomen est; verum, Johannes Vi-60 ctorius Rossius, sive Johannes Vincentius de Rubris. Magnae dignitatis Vir in aulâ Romanâ Pinacothecas Virorum illustrium scripsit in 8 quae nomen quidem Coloniae praeferunt; sed in Batavis impressae sunt An. 1643. &1645. Exquisitus Latinae linguae nitor in hôc opere est. Multa memorabilia habet circa rationes vivendi &studendi viris eruditis singulares. Multa de eorum controversiis &disputationibus, artibus, technis, libris; quae omnia illic magnâ cum utilitate &voluptate legi possunt. Ut enim erat Vir &doctus &prudens, ita multa observat in vitis doctorum virorum, quae non observarunt alii. *De illo videtur loqui Maresius Ep. 27. lib. 2. Nuper Italus tres 61 libros de viris illustribus edidit, fermè omnibus Italis, qui his 5o annis vixerunt. Inter hos vix quinque sunt in literis latinis tolerabiles. Sed maligna haec censura est: Est enim optimus labor, &,quod potissimum est, characteres κθικοὺς virorum doctorum magnâ curâ proponit.