Latin
248.1 to 248.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 248.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si omnes aequè fama celebres non sunt, tamen &vulgo ignoratos nosse interest, in quibus plus interdum sapientiae, quam in aliis, latitat. SCAEVOLAE seu GAUCHERII SAMMARTHANI &ABELII illius filii extant Elogia Vitae &alia opera edita in 4. Paris. Ann. 1633. Fuere viri eruditissimi, judicio solido, &ab omni adulatione remoti. Verùm Oratoris potiùs quam Historici partibus funguntur. Nihil enim de scriptis illorum habent, quod tamen potissimum hic erat. Characteres &lineamenta potiùs ducunt. Scaevola ob Poëmata sua Virgilianum aliquid spirantia notissimus eruditis. Quidam illum omnibus sui seculi Poëtis praeferunt. Varia de iis &Abelii Sammarthani Poëmatibus judicia collegit Bailletus part. 3. tom. 4. de Poëtis p. 166. &seqq. *De his Elogiis ita Mareiius lib. 2. Epist. 25. Nostrorum vitas Sammarthanus scripsit versu, quam prosâ, melior, cujus soluta oratio etiam poësin redolet. Ea fere sunt uniusmodi, &in doctorum Catalogum multos è Senatu &alios refert: qui multa scripta reliquerunt, quique alioquin non magni fuerunt in literis nominis. Laudat eo loco Michaëlem Marolium Villa-Lupensem Abbatem, qui vitas scribendas fusceperit, de quo nihil hactenus vidi. *Promisit &Guido Patinus Epist. 133. ad imitationem Sammarthani, Elogia Galsica: T ay autrefois ramasse hien de memoires pour faire des Eloges Latins des Francois illustres en Sience, Al imitation de Mr. Scevola de Ste. Marthe, à quoi je pourrai travailler! Hiver prochain pendant les soirees mais le nombre des malades me fait peur, c est ce qui fait que je n ose le promettre absolument. Et in fine Epistolae haec habet: Si Dieu me fait la grace d’ en venir la, je feraei mes eloges plusbeaux, plus curieux, &plus historique qué ceux de Monsieur de Sainte Marthe, ausquels ils ne céderont que pour l expression. Ie ny mettrai que d honnetes gens &dont le mérite fera la degnité. VITAE JURECONSULTORUM non sunt plenè tractatae.