Latin
249
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 249
Unproofread scanNot analysed yet
*Nuper adeò laudabile consilium suscepit Fri-67 dericus Jacobus Leickherus, qui Lipsiae Anno 1686. Decadem Vitarum integrarum, non in Compendium contractarum, edidit, ut N. Boërii, A. Augustini, F. Hotomanni, B. Brissonii, Pithoei, G. Budai, A. Govcani, J. Cujacii, J. Bertrandi, G. Pancirolli, quae à viris doctis scriptae &ab illo notis eruditis illustratae sunt. Promisit plures se ita junctim editurum, quo non Juris consultos tantum, sed viros doctos omnes, sibi obstringet. in Theologorum quoque Medicorum &Philosophorum vitis nihil perfectum &absolutum est. Enarravit quoque PAULUS PELISSONIUS vitas eorum &scripta, 68 qui Academiae Gallicae interfuerunt, de quâ singularem illè librum scripsit supra nobis memoratum. De hujus Academiae consiliis &censendi ratione multa monet Bailletus Tom. II. p. 163. 164. 165. Idem cujusdam du Saussay Episcopi mentionem facit, qui collectionem Scriptorum Mysticorum, qui primo seculo vixerunt, instituerit. Vocat multae lectionis virum, sed simpliciorem &exigui judicii. Eodem loco pag. 171. recensetur Lanovii Historia Collegii Navarrei. Bonciario delata fuit provincia scribendi de viris illustribus Perusinis, teste Eryth. Pinacoth. I. pag. 99. Anglorum, virorum tam illustrium quam doctorum, aliquot vitas descripsit William: Winstanleus libro, cui titulus: Englandr Worthies. Proponuntur hic vitae à Constantino M. usque ad mortem Cromvvelli. Liber Anglicâ linguâ editus est Londini Non omittendi quoque sunt insignes artifices, Statuarii, Pictores, Mu-69 sici, Architecti, quorum vitae etiam notandae sunt. Disputatur quidem à nonnullis, an eorum Vitae scribi mereantur, praecipuè à Patricio dialogo de Historiâ octavo. Sed rectè contrariam sententiam defendit Vossius de arte historicâ Cap. 17. *GEORGIUS VASARUS, tam pennâ quam penicillo celebris, 70 scripsit Italicâ linguâ tomis aliquot vitas pictorum &statuariorum, &architectorum illustrium: qui liber editus est Florentiae apud Juntas An. 1568. in 4to. De illo videatur Ghilin. Theatr. part. 2. p. 117. Adeò solliciti etiam Itali fuerunt, ut excellentium artificum vitas descriptione dignas judicarint: *Quod utinam aliis quoque gentibus persuaderi posset. Facit enim hoc ad 71 conservationem ipsarum artium &inventorum singularium. Habent enim plerumque singuli artifices aliqua, quae ipsorum ingenio debentur: quae si cum delectu &bonâ fide notarentur, magnum in vitâ civili usum haberent. Ne quid dicam de commodis, quae inde ad Mathematica &Physica studia perveniunt.