Latin
250
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 250
Unproofread scanNot analysed yet
Turpe est, Germanos nostros non esse eâ de re sollicitos, inter quos magna est artificum industriorum &solertissimorum copia, quorum ipsa saepe cum autoribus pereunt inventa. De pictoribus quibusdam in Germanicâ linguâ memoriae quaedam apud Sandratum extant: sed infinita alia possent colligi. *Ingens aliquod corpus &Systema, quô omnium pictorum, veterum &recentiorum, vitas comprehendit, moliebatur Fnanciscus Junius, qui olim ipse de picturâ librum edidit. Ostendit mihi ipsi, cum essem in Batavis, librum à se scriptum, satis copiosum &vastum; qui an unquam edendus sit, ambigo: Typographum enim, qui sumptus erogare vellet, invenire non potuit. (yy) Nunc fortè vivere desiit vir ille tum temporis octo73 genarius *Nostrâ aetate Carolus Dati scripsit Vitas Pictorum antiquorum, Florent. editas Anno 1667. in 4t0. CAP. XX.