Latin
DE LOCORUM COMMUNIUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 260
Unproofread scanNot analysed yet
*Constantius Porphyrogenneta ex autorum multorum scriptis politicis &Physicis in certas classes, quae maximè utilia, colligenda curavit, ut de re omni in promptu essent exempla, è quibus paucula aliqua Peirescius servavit, cujus beneficio in publicum illa edita sunt. Quas si eclogas omnes haberemus, utilissima multa ex Autoribus excerpta superessent, quae nunc cum ipsis autoribus interierunt. Praestat saltem aliqua nobis antiquorum autorum relinqui fragmenta, quae tamen horum Collectorum industriâ servantur, quam ut omnis illorum pereat memoria. Negari id quidem nequit, esse quendam etiam Locorum Communium abusum. Nam quô quis locos communes magis instructos habet, eò minus chartae parcit, omnia corradit, conscribit, ut magnum librum, magnum malum, pariat. Quo nomine Germani saepe exteris ridentur, qui in omnes crimen illud consvetâ sibi maledicentiâ diffundunt. Plurimos sanè nominare possem, qui eo modo libros conscripserunt, qui quidem gloriae parum inveniunt apud eruditos, idque praemii loco conseqvuntur, ut exscribi sine plagii suspicione possint; &eatenus commendandi sunt, quatenus illorum insaniâ frui prudentior aliquis possit. Scribunt illi, non quod scribi debet, sed quod potest; imò quod nec debet, nec potest. Si ad usum transferre velint studia, plerumque hîc talia ingenia deprehendas, qualia de11scribit Gabriel Naudaeus in Syntagmate de studio liberali, sub initium. *Quare multi Viri prudentes omne studium, quod in Locos Communes impenditur, ut bonae mentis &judicii corruptelam damnant, quorum tamen sententia probari mihi nunquam potuit. Separandus enim usus ab abusu est. Est etiam modus in illâ re tenendus, ac parciùs in illo colligendi labore versandum esse suaserim, ne labore insano judicii vis atteratur. Rectius aliquis fecerit, si saepius ad exercitium &usum, cui fini omnia conge12 runtur, transferat, quam si magnas inter opes inops eis uti ignoret. *Quare, quicquid inter legendum sine incommodo tuo breviterque tanquam per lemma (diffusas enim descriptiones nihili facio) notare potes, notes velim: vel si opibus non destituaris, amanuenses alas non ineruditos, quibus rem illam committas; sed, qui tuo judicio in colligendo utantur. Id si Lat. Salmasius aliique viri praestantissimi fecerunt. Evenit tamen nonnunquam, ut &viri eruditi &principe inter literatos loco, in locos illos communes uberiùs se diffundant, vastisque digressionibus scripta sua extendant: Quibus ego ignoscendum omnino arbitror, quod utilitas summa eam, si qua est, culpam rependat. Multum interest inter indoctorum hominum &doctorum παρεκβάσεις. Hi enim semper utilia promunt; &lectoribus suis commodant, etiam cum extra oleas vagantur.