Latin
261.1 to 261.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 261.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
*Quam ob causam vastum illud Salmasii in Solinum opus, quod ego Oceanum eruditionis Philologicae vocare soleo, mirificè mihi placet: non, quod non multis abstinere potuisse in illo commentario, ac per leges methodi debuisse Salmasium judicem; sed, quod ex locuplete penu, velut ex horreo quodam, liberali manu tot tantasque opes promat, magno usui omnibus futuras. Magnus enim in illo scripto thesaurus &velut aurifodina latet, atque unicè penè nunc profuit illi, qui vastum Lexicon Philologicum nuper concinnavit, relatis ad literarum classes commentationibus, quae primum ad Solini verba alligatae erant. *Reprehendit Guido Patinus Epis. 17. 15 hanc in Caussino &Cornelio à Lapide scribendi rationem, qui omnia cum pulvisculo converrant &in unum librum constipent. Cujus haec verba: Celui de la Cour sainte est veritablement plein de rapsodies &principalement au 3. &4. Tome. Ce fut! avarice du Libraire qui pressa ce bon Pere d augmenter le nombre de ces volumes, asin de gagner davantage, &neanmoins le bon homme etoit epuise. Il avoit mis tout ce qu’ il savoit de bon dans les deux premieres Tomes. Un autre Jesuite nomme Cornclius à Lapide en a fait de meme. Il a commentę presque toute la Bible en 12. Tomes: mais il a mis plus d erudition dans ses deux premiers sur les livres de Moise &sur les Epitres de S. Paul, qu il n y en a dans les dix autres. Il est d un homme Savant comme d un sac; auelque plein qu il soit ils epuise, &ensin demeure vuide, à for ce d’en tirer. *Eodem modo in unum librum omnia con-16 stparunt Ascanius Martinengus glossa magna in cap. 1. Gen. ubi penè omnia quae ad totam rerum naturam pertinent, congessit; *similiter Rosselius com17 mentario in Hermetis Trismegisti Pimandrum, omnes disciplinas ineptè consarcinavit. *Marsennus quoque comment. in Genes sylvam variarum 18 rerum, sed eruditam, complexus est. Nos jam ad enarrationem illorum autorum, qui collectanea &Locos communes scripsere, procedimus. *Fuere ejus generis scriptores apud an- 19 tiquos non pauci, qui in certo genere collectanea quaedam scripsere; etsi universalia ab illis non habeamus.