Latin
DE LOCORUM COMMUNIUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 261.9
Unproofread scanNot analysed yet
In speculo morali habentur omnes illae materiae, quae ad philosophiam moralem &civilem spectant. Variae quaestiones circa hoc negotium, quasi per lancem Saturam, è Scholasticis congestae, aliquô tamen ordine: sed de omnibus illis libris hoc pronunciandum, quod Horatius de cujusdam Poëtae carminibus: Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles. Profuerunt tamen hi labores illis, qui postea libros ejus generis ediderunt.