Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 261
Unproofread scanNot analysed yet
THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR. BEIERLINGII vasta exhibent volumina, per omnes rerum titulos deducta, magis tamen ad eloquentiam quam philosophiam instructa: quae enim ad scientias pertinent, modico apparatu proponuntur, materiae morales &civiles, quarum usus in eloquentiâ praecipuus est, majori curâ sunt congestae. Meliùs faciunt, qui excerpta ad disciplinas, quâ disciplinas, spectantia sejungunt, quarum singulis singularem ego librum destinari vellem. zvvingeri theatrum vitae humanae aliquoties editum est, cujus ille primus autor non fuit: nam à Conrado Lycosthene virô eruditô, ab apophthegmatum &similium collectaneis celebri, initia sua accepit.