Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 263
Unproofread scanNot analysed yet
In primis molesta est tam anxia &sollicita rerum divisio, quae nescio quam μικρολογίαν sapit, in hôc scriptorum genere inutilem; distrahit enim animum &oculos inquirentis. Sub eôdem titulô à Beierlingio Antverpiae liber ille prodiit, sed accommodatiore ordine alphabetico, &longè auctior. Ille itaque posterior labor praeferendus est Zvvingeri laboribus. Theatris illis vitae humanae subjungendi sunt POLYANTHEARUM2A SCRIPTORES, quorum usus praecipuus est in eloquentiâ &in Dissertationibus scribendis. Continent enim gnomas, apophthegmata, similia, exempla: *secundum quem ordinem Polyantheam suam congessit Jose 25 phus Langius, cujus extat sub illô titulô liber in foliô editus, non quidem inutilis, sed ordine illo non satis ad usum accommodatus. *Hunc laborem 26 postea continuavit Janus Gruterus, Vir in colligendo diligentissimus, ut testantur tot ejus libri: sequitur eandem methodum, quâ usus est Langius; superat vero mole Langii librum, qui gravatur nimis exscriptione integrarum penè orationum, quibus integra folia complentur, quod tamen in Catalogis τῶν γνωμικῶν fieri non debebat. Utriusque libri extat Epitome in usum tyronum. *Illos vero utriusque labores longè superavit To-27 bias Magirus, cujus extat liber similis, sub titulo Polymnemonis elegans &concinnus, ac pulcherrimo ordine digestus, qui per se aptus fit enthymemata subministrare orationem aut dissertationem aliquam scripturo. Magnô sane taedio ac labore sublevat ille quaerentes, dum sub specialibus titulis adferuntur sententiae ejusdem argumenti. Quo labore suo pene videtur aliquâ ex parte praestitisse, quod volebat Schraderus, qui peculiarem Thesium &Enthymematum Rhetoricorum librum conficiendum suadet, cui conficiendo vel supplendo mirificè prodesse potest. Id dolendum est, non adjecta fuisse postremae editioni auctaria illa, quae Autor ille, dum viveret, libro suo adjecerat. Noluerunt scilicet Bibliopolae aere illo redimere, quod postulabant haeredes, atque ita in lucem ediderunt nulla addita syllabam. JOH. BAPTISTA BERNARDUS scripsit Seminarium totius Philo-28 sophiae Aristotelicae &Platonicae, editum Lugd. an. 1199. in fol. Si titulo illius libri fides habenda est, opus est admirabile, quod Philosophorum Graecorum, Latinorum, Arabum, quaestiones, conclusiones, sententiasque omnes integras &absolutas, perspicuâ methodô congestas, complectitur. Non quidem praestat, quod promittit titulus; est tamen non contemnendi usus liber in evolvendis sententiis Philosophorum, tam Peripateticorum quam platonicorum, atque adeò indicis potius alicujus vicem tenet, &de aliquâ re scripturo subsidia suppeditat. Judicio tamen illum oportet uti suo, qui ejus operâ utitur, neque temerè illi soli fidere sine collatione ipsorum focorum. Namque in sententiarum congestione saepe nimius est &tantologus, saepe etiam deficit. Laudandus tamen liber est, quod nullus ipsi fimilis scriptus est, ideoque in pretio habendus. Et mihi quidem videtur diber ille non ex lectione ipsorum autorum, quod fieri debebat, sed ex eorum indicibus compaginatus.