Latin
DE RE BIBLIOAMLCARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse, quod mireris, tot librorum indices, spissa volumina, ut eò cognitiora haberet omnia, suâ manu scripsit; ipse pulcherrimâ serie disposuit, quae vel privati hominis fatigare patientiam possint. Continuos ejus pro Bibliothecâ augendâ labores, vigiles per omnia terrarum oculos, studia indefessa summis elata laudibus vide: neque enim illa nobis recoquenda. *Ignosci privatis debet, si hâc discendi cupiditate abrepti cum rei suae familiaris jacturâ hîc insaniant. *Etenim si unquam, hoc cum ratione insanire est: Quâ multos ita abductos vidimus, ut vel genium fraudarent, quo animum his deliciis pascerent: *Aliqui vel vitam sibi acerbam existimarunt, si libris sibi carendum foret, ut igne &aquâ sibi interdici tolerabilius habuerint, quàm librorum facere jacturam. Quod poenae genus non ignoravit Tiberius, qui, referente Suetonio, in Tib. cap. 61. quibusdam custodiae traditis, non modò sermonis &colloquii usum, verùm etiam studendi sustulit potestatem. Alphonsus Rex, teste Sylvio in libro ac dict. Alphonsi, solâ lectione recreatus è morbo convaluit. Corrasius) Ctus magni nominis in Epist. quaest. c. 18. omne vitae solamen, vivendi desiderium sibi ablaturum dicit, qui libros veteres sibi amicos adimeret. Eleganter &planè supra illius, quo scribebat, seculi genium, Lucas de Penna in Rubr. C. de navicular. Liber est lumen cordis, speculum corporis, virtutum magister, vitiorum depulsor, corona prudentum, diadema sapientum, gloria honorum, decus eruditorum, comes itineris, domesticus amicus, collocutor &congerro tacentis, collega &consiliarius praesidentis, vas plenum sapientiae, myrothecium eloquentiae, hortus plenus fructibus, pratum floribus distinctum, principium intelligentiae, memoriae penus, mors oblivionis, vita recordationis; vocatus properat, jussus festinat, semper praesto est, niWquam non morigerus; rogatus confestim respondet: sincerus consultor, non assentatur, non loquitur ad gratiam, nemini parcens, quia neminem timet; nihil mentitur, quia nihil poscit: te nunquam fastidit, etiamsi tu illum fastidio habeas: arcana revelat, obscura illustrat, ambigua certiorat, perplexa resolvit, contra adversam fortunam defensor, secundae moderator, opes adauget, jacturam propulsat; putcus inexhaustus, thesaurus immensus, aerarium inconsumptile, paradisus, unde ejici non potes, nisi cum volueris: amoenitas frugifera, quâ frui possis, quamdiu velis; doctor gratuitus, faciens te gnarum, si reperit ignarum. Coeterùm Elogiorum illorum magnam silvam vide in Richardi Bury Philobiblio cap. 1. &2. Praeter haec utilitas quoque publica est, quae librorum collectionem suadet. Quemadmodum enim proventus &agrorum fructus congerere solemus; ita ingeniorum veluti messes in his custodire horreis debemus. Qui sunt tàm stolidi populi, ut patriae suae fruges reditusque perire sinant, &ingeniorum opes rescindant, unde maxima genti gloria, civibus commoda? 26* At amplas aliqui possident Bibliothecas, publicae quoque institutae sunt, sed non in aliorum usum. Nimirum quasi scenae tot libri inserviunt, oculos tantùm moraturi, non animos saturaturi. Cui bono thesaurus absconditus?