Latin
DE RE BIBLIOAMLCARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 29-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ergò in tinearum &blattarum gratiam tot opes impenduntur, tot libri colliguntur. Galli in eo liberales, apud quos vel privatae Bibliothecae ad publicos usus conceduntur. Bodleiana Oxoniensis singulis diebus patet. Quae tamen secretiores sunt, commendatione Patronorum expugnari possunt. *Manu- 27 scriptorum non adeo facile copia dari solet. Est ubi invidia illam negat; est ubi furti metus peregrinos arcet. Nullos ea in re praeter Anglos difficiliores se sensisse queritur in praefatione ad Polybium Gronovius. Solet verò usus tam Manuscriptorum, quam impressorum, certis quibusdam legibus concedi, quae Bibliothecis singulis singulares esse solent; quarum aliquae à nonnullis notatae sunt. Utilitatem hanc commendatum iverunt viri doctissimi. Extat Anton. Sanderi dissertatio paraenetica pro instituendâ Bibliothecâ publicâ Gandavensi ad Magistratum &proceres ejusdem urbis, ubi argumentis omnibus rem agit. Quibus cautelis legibusque usus Bibliothecae sit circumscribendus, docuit Naudaeus in librô saepiùs laudatô, de Bibliotheca instruenda cap. 9. Fructus verò hinc redundare uberrimi ad viros doctos possunt. *Non potuisset tam varia, tam vasta opera scribere Sirmondus, nisi Petavianam Bibliothecam ad manus habuisset, &rarissimos, qui in eâ servantur, MStos codices excutere potuisset, teste Ludovico Jacobi. Tr. de Bibl. p. 5 52. *Quantum Salmasio profuerit Bibliotheca Heidelbergensis, legas in vitâ Salmasianâ Epistolis ejus praefixa; Haec enim prima tam vastae eruditionis jecit fundamenta. Operae pretium est verba Autoris ipsius in medium proferre: Salmasius admissus in interiorem Jani Gruteri amicitiam, &liberrimus ei ad locupletis simam Bibliothecam patuit aditus. In eam itaque se condit, &evolvendos partim, partim conferendos cum editis, aut si editi non essent, &majoris momenti viderentur, ad transscribendos Graecos Latinosque codices MStos se accinxit: Atque ea quidem pertinaciâ, ut non diem tantum, sed &noctem, huic curae impenderet, &ex tribus unam semper inToto mane ferè una semper cum Grutero operam hanc navabat: à somnem duceret. meridie per aliquot horas ambulationibus se invicem atque eruditis sermonibus recreabant, ne quod otium fine negotio abire sibi Claudius noster permitteret. Tum iterum Salma sius ad pensum suum, Gruterus domum reverti solitus. Quia etiam id juris in Bibliothecam jam acquisiverat Heros noster, ut in Muséis quoque, quos vellet codices, secum perlegendos aut describendos adduceret; ita factum paucissimis mensibus, ut eruditionem acquireret plane incredibilem, &fama nominis ejus non Germaniam tantùm universam, sed &Belgium nostrum &Gallias pervagaretur, &pro Grutero jam Salmasius undique de dubiis ac conclamatis apud omnis generis autores locis consuleretur. Ille vero, jam tum eruditionis variae admodum &diffusae copiis instructus, nunquam non plenissimè iis satisfecit, &supra exspectationem quoque lautissimis doctrinae &polymathiae suae epulis satiavit. Supersunt tùm in ipsius Musco, tùm apud amicos maximorum virorum literae, quibus super variis admodum &difficillimis locis in Stephani dictionario, Floro, Callimacho, Theocrito, Athenao, Hesichio, aliisque gravissimis Autoribus, sententiam rogatur. Vel unicô hoc exemplo luce meridianâ clarius patet. nullum esse ad meliorem eruditionem parandam praesidium, quam optimam Bibliothecam.