Latin
DE EODEM ARGUMENTO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 283
Unproofread scanNot analysed yet
Referendi etiam huc Indicum Scriptores sunt, qui &ipsi Locorum Communium scriptores, nisi quod titulos solos ponunt, &lectores ad libros ipsos remittunt; quales sunt in Codice sacro omnium linguarum, ut vocantur; Concordantiae; in Jurisprudentiâ Brederodii &Bertachini repertoria, Doringii Bibliotheca, qui tamen ne primam quidem Alphabeti literam absolvit; in Medicinâ Antonii Musae Index super Galenum; in Philosophicis is, quem supra laudavi, Bernhardus. omnes denique illi scriptores huc pertinent, qui digressionibus, alle-10 gationibus crebris in scriptis suis utuntur: quanquam ii ineptè plerumque In iis malè plerumque audiunt] Cti, qui notissima 11 rem suam instituant. quaeque infinitis testimoniis confirmant. Ridebat hunc morem Paulus Sarpius: Videatur Fulgentius in ejus Vitâ p. 151. Gall. edit. *Quidam in 12 vanam ac inutilem pompam istis allegationibus paginas complent, quod in Thoma Messanensi reprehendit Franciscus Petrarcha singulari epistolâ, quae inter epistolas Philologicas à Goldasto collectas prima est: Animadverti, scribit ad illum, te in scriptis tuis omni studio, ut appareas, niti. Hinc ille discursus per ignota volumina, ut ex singulis aliquid decerpens rebus tuis interseras. Plaudunt tibi discipuli, &omniscium vocant innumerabilium autorum nominibus attoniti, quasi omnium, quorum titulos tenes, etiam notitiam sis adeptiis: Docti autem facilè discernunt, quid cujusque proprium, quid alienum sit: &rursus, quid mutuum, quid precarium, quid furtivum, quid è medio haustum, quid à praetereunte delibatum. Memoriam ostentare puerilis est gloria; Viro, ut ait Seneca, captare flosculos turpe est: quippe quem fructu deceat gaudere, non floribus. Tu verò in hâc aetatis partevenerabilis, &in tuâ professione clarissimus, imò, ut non semper pungam, sed interdum ungam, solus fine exemplo nostri temporis earum, quibus es deditus, literarum princeps, nescio quo juvenili animo, dimissis finibus tuis, in alienis pratis otiosus &vagans, inclinata jam die, interlegendis flosculis tempus teris. Placet ignota tentare, ubi sape viam non inveniens aut vageris, aut corruas: placet illorum sequi vestigia, qui scientiam quasi mercimonium aliquod ante fores explicant, cum interim vacua domus sit. Certè tuum est, ad id potius niti, ut sis aliquid plus, quam videris. Operosa semper &periculosa jactantia est. Adde quod, cum magnus videri voles, innumerabilia incident, qua te non modo veram ad mensuram redigent, sed infra etiam contrahent. Huc illi quoque pertinent, qui autores deperditos citant, suppressis 13 iis, unde hauserunt, hac ambitione ducti, ut ipsi postea pro veris autoribus laudentur: de quo artificio Thomasius lib. de plagio §. 260. &§. 573. eodem à Pearen archa sale defricandi. Defendit tamen eos Thomasius, qui multos eosque saepe minutos autores allegant, qui ex aliis deprompserunt sua, quàm ipsos fontes, qui fortè non sunt ad manus.