Latin
DE EODEM ARGUMENTO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 284
Unproofread scanNot analysed yet
Vide eum libro de plagio §. 173. Et hoc vel ideo debere fieri ille putat, ne in plagii suspicionem incidamus: etsi non desunt è Scholasticis &Melanchthonis scholâ, qui hanc inter se κοινωνίαν habuere, ut citra plagii crimen verba sententias mutuò transscriberent, inque usum suum verterent, quâ de re idem videatur eodem libro §. 192. 193. 194. Obtinuit &in allegationibus multorum morbus, qui ipsi quosvis autores, modò ignotos, etiam cum elogiis nominant; ac sunt alii, qui miserè ambiunt aliorum in scriptis magna se elogia. Hos notat Menzinus in libro de literatorum hominum invidiâ cap. 8. cujus hîc verba apponemus: Cum curiositate non bonâ laborent invidi, altera quoque addatur nota, gloriae scilicet enormis quaedam cupido; literatorum enim plerosque is intus alit spiritus, &eò feruntur, quò ducit, imo jubet, ambitio. Hinc speciosis librorum titulis eruditissimos legimus, &doctissimos, quibus nec puerorum fabellas, aut si quid levius est, intelligendum concesseris. Atque illud sedulò curant alieno in scripto, cum ipsi interim desides sedeant, &falso gaudeant testimonio. Nec longè diverso, &quidem ridendo, utuntur artificio, qui obnixè &illud curant, ut in aliorum monumentis nomen suum grandioribus deformatum literis inspiciant omnes, &majoris auxilio chaExiliunt itaque gaudio, &penè desipiunt; atque racteris tacitum non praetermittant. eos tantummodo libros non oderunt, qui ejusmodi adulationis stigmate notentur; alios omnes, qui de illis ne verbum quidem secerunt, utpote insulsos &illepidos, damnandos prorsus &abjiciendos pronunciant. Hunc igitur morem, qui nuper apud nostros inolevit, probare vix possum, cum, nulla habita personarum ratione, eos promiscuè doctos inter &eruditos inscribi video, qui bonas artes vix à limine salutarunt. Dijudicandum enim est, quo quis encomio dignus, imo tacendum potius, quam ridiculs adulationis nota subeunda. Negari non potest, hoc allegandi cacoëthes à Germanis plus, quam necesse est, frequentari, unde sinistra exterorum de iis judicia. Hinc Scaliger in Excerptis à Fabro editis p. 80. ubi de Erasmo, Melanchthone, Gesnero judicia fert, ita de iis: Hi tamen tres simul componendi magni locorum collectores fuerunt potius, quam suum aliquod in medium proferentes; quod vitium cum omnibus Germanis familiare habent. Duos tantum excipio, Georgium Agricolam &Beatum Rbenanum. Haec illic, sed manifestâ maledicentiâ in bonos viros, jactantur. De Erasmo improba haec calumnia est, nec minus de Melanchthone &Gesnero. Non reprehendendi sunt, quod locos communes scribere voluerunt rei literariae juvandae gratiâ, quorum tum temporis, cum renascerentur literae, magnus erat usus. Et gratiae illis agendae erant. Id verò Germanorum esse fatum solet, ut eorum operâ &industriâ exteri feliciter utantur, quod ut dissimulare tutiùs possint, convitiis &contemptu eam à sesuspirionem amoliri conantur. Caeterum Erasmi divinum judicium tot scripta loqvuntur, nec ipsa invidia diffitebitur. Ipse quoque Scaliger alibi adversus Patris sui acerbissimas invectivas Erasmum tuetur. Sunt &Melanchthonis &Gesneri scripta maturo satis judicio &stylo rei accommodato adornata, de quibus jam suprà diximus.