Latin
DE EODEM ARGUMENTO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 286
Unproofread scanNot analysed yet
Denique si quispiam Scientiarum funda: at investigando par esset, is esset culpandus, R vitam tereret in illorum particulis per Bibliothecarum angulos latentibus disquirendis? quiverò ad hunc tantùm laborem idonei fuerint, neque scient sagaciter eligere, neque electa sapienter disponere. Reprehendit eum porrò, quod religionem cum scientiis misceat, &quod ex his conficere velit scientiam aliquam universalem, quam possint adolescentes ante vicesimum quartum aetatis annum intelligere &addiscere. Rectè haec à Cartesio cogitata improbantur: Nam quod in Politicis Lipsius Centonibus ac variis Autorum sententiis doctrinam de principatu congesserit, &in artis &praeceptorum formam redegerit, non tam ex autoribus ea praecepta ®ulas collegit, quàm antea sibi cognita his velut emblematibus illustrare voluit. Atque in his feliciùs illa tentari possunt, quam in caeteris scientiis. Ad locorum communium scriptores referri quoque debent Polygraphi; nam &hi, cum in multa se diffundant, multa ipsi ex aliis coacervant, ut soli Bibliothecam scribant. Non idem eruditis sensus est. *Aliqui annos integros trahunt in libris scribendis, &in eorum expolitione penè vitam omnem impendunt: Aliis una nocte velut fungi nascuntur libri. Utrinque peccatur: Nam &nimia cura saepe obest perfectioni operis; est, ubi impetus pulchriora cogitata extundit, cum illi, qui manum de tabula tollere nesciunt, nimiâ diligentiâ rem perdant. Media est inter praecipitantiam &procrastinationem via. Quidam Cunctatores sunt &Lentuli, quidam Celeres &Fulminei: utrique, prout ingenium hominum est, rem vel perdunt vel restituunt. Judicii effectus est cunctatio, &qui magna moliuntur, cunctari solent. Sunt tamen &torpida ingenia &testudinea, qui tardo gressu eò procedunt, quò Aquilae uno volatu. De utrisque operosè egit Bailletus libro de Judiciis doctorum, tom. 1. part. 2. c. 11. ac multa tam ex antiquis, quam recentioribus produxit exempla. Nos illos Oligographos vel Bradygraphos mittimus, &de Polygraphis, tanquam qui ad Bibliothecarios scriptores propius accedunt, pauca monebimus, *Scribendorum librorum nullum esse finem jam tum sapientissimus Salomon dicebat; Ac est reverâ res infinita: Ut enim cogitationibus hominum nullus statui finis potest, ita nec libris, qui cogitationum partus sunt: quibus lectores tandem deerunt, redeuntibus semper novis, qui ad temporis sui genium accommodatiores sunt, &antiquorum luminibus officiunt. Ita, quod prudenter notavit Cardanus Paralipomenon lib. 1. cap. 13. fieri solet, ut singulis temporibus collectis in unum multorum laboribus unus pro multis legatur, in cujus scriptis omnium praecedentium sententiae &splendidiùs comprehendantur, ut seculo magis florido &à viro sapientiore de24 scriptae. *Ita Hippocrates majorum suorum scripta collegit. ita Aristoteles &Galenus. Reliqvum Aristotelis collegit Theophrastus; Plinius Romanorum &Graecorum scita coacervavit; antea feliciùs multo, sed prolixiori sermone, tentatum à Marco Varrone. Et hi denique superstites sunt, quos aequare non licet ingenio aut felicitate seu ornatu.