Latin
DE EODEM ARGUMENTO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 285
Unproofread scanNot analysed yet
*In Gesnero Cardanus lib. 10. Paralipomenon in Historia Lapid. &Metallor. p. 525. reprehendit quidem, quod Plinio nimium addictus quaedam falsa suis admiscuerit, rejectis Georgii Agricolae verioribus sententiis; sed magnis tamen elogiis ornat. Cogetp unquit, aliquid dicore aduersus praestantissimum virum &amicissimum, simulque de homis literis &de me benè meritum; quam invitus, Dii noruut. Videmus hîc, quam dis crepent interdum hominum judicia: Ipse enim Scaliger alibi de tribus illis honorificè judicat. *Non dissimile exemplum est de Vadiano, quem inter omnes Germanos penè nnicum commendat Scaliger in alteris Scaligerianis sub titulo: Les, Allemans. Sed de hujus Commentariis super Melam Isaacus Vossius dicit, quod rus &stivam oleant: quod rusticum judicium ille, qui notas alteris Scaligerianis adjecit, merito reprehendit. *Ita Montani dissertationes laudibus effert Maresius lib. 1. Epist. 30. contemnit Malebranche lib. 3. de inquirendâ Veritate cap. 5. ut inter stultos &vanos Ules pedans) numeret: qui quidem, ut Diogenes Platonis fastum alio fastu, ita Montani vanitatem &arrogantiam aliâ vanitate calcare videtur. *In Voë, 18 tio Sarravius in Epist. p. 158. ut &nos suprà, tumultuarium scribendi modum notat: Nonnulla istius Viri, inquit, olim legeram; in quibus satis multa congerere per πολυαναγνώσίαν videbatur; sed parvo aut nullo judicio congesta. Jam praecedente capite aliqua de Locis Communibus per certos Ana-19 gnostas colligendis monueram, ac sanè magna ejus rei utilitas esset. Ipsi Anagnostae multum in studiis eos juvant, quo sunt audita lectis jucundiora &tenaciùs haerent: quâ de re Scaliger Exerc. 308. Et haec quidem collecta, nea in historicis, politicis, moralibus, magnum usum habebunt, non aequè in Philosophicis, quantum ad doctrinas &conclusiones; nisi fortè ad historiam respexeris. *Quam ob causam probare neque ego consilium illud possum, quod Cartesio non nemo proponebat, de quo habetur in Epistolarum ejus parte 2. Ep. 100; consilio scilicet de colligendo in unum librum, quicquid eximu in aliis omnibus sparsim reperitur. Eâ de re verum ille judicium interponit: Vereor, inquit, ut possibile hoc sit consilium: nam praeterquam, quod saepè difficillimum est de alienis scriptis judicare, &utilia ex illis desumere, relictis inutilibus, veritaus in libris huc atque illus sparsae tam inconnexae sunt, &ab invicem independentes, ut plus industria &ingenii requiri putarem ad illas in corpus unum concinnâ proportione &ordine juxta consilium autoris componendas, quam ad tale corpus propriâ arte fahricandum: Non quod propterea sint spernenda aliena, siquidem ut lia reperiantur; sed nequaquam puto, tempus praecipue adhibendum esse illis colligendis.