Latin
DE EODEM ARGUMENTO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 288
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerunt tamen homines fructum excessus sui circuli, &ob id mahent adhuc monumenta clarissimorum virorum: non ergo infinitum est hoc hostrum humanum scire, ut à centro ignorantiae recedit, sed in se ipsum circulo revolvitur &maximè juxta mundi aetates. Id quod quasi demonstratione aliquâ ingeniosus &ἐυφαντασίμτος Cardanus ob oculos ponere voluit. Alibi libro 10. Paralipom. cap. 1. tria hominum illustrium genera constituit, qui ex actionibus praeclaris famam sibi acquirunt. Sunt verò illi immodici, fortunati, sapientes: qui iterum vel bifariam vel trifariam jungi possunt, atque ex horum conjunctione omnem illustrium hominum differentiam fingit exemplis ubique adductis. Ex his, quae diximus, apparet, „omnes illos, qui maximè sunt πολυγραφοι, atque omnia complecti animo voIunt, nihil ad perfectionem scientiae humanae conferre posse; sed, cum omnia in orbem redeant, suis finibus subsistere, &ad ipsos carceres relabi. Fuisse multos inter veteres polygraphos ex historiâ discimus; sed &ex errore titulorum multi autoribus adscripti, quos illi non scripserunt, ut notat onssius in Hist. Philosoph. lib. 1. cap. 2. pag. 17. Idem lib. 2. cap. 8. de Stoicis nonnullis Philosophis aliisque agit, quorum multi vastique extiterunt libri. Magnum eorum Catalogum texuit Bailletus loco suprâ citato. In his sunt Interpretes Sacri Codicis, librorum Juris, apud quos penè in legem abiit se mutuò exscribere, &molem augere librorum. Agit hic dè i3megisti libris, quos 36529. nonnulli numerant, de Callimacho Cyrenaeo, Aristarcho, Zenone, Epicuro. Chrysippo, Theophrasto, Didymo, Servio Sulpicio, Varrone, Galeno, Esdra, S. Augustino, Alberto Magno, Thoma, Raimundo Lullio, Wiclefo, Alphonso Tostato, Johanne ab Indagine, Paracelso, Luthero, Zvvinglio, Melanchthone, Calvino, Bulingero, Musculo, Rudolpho Gualtero, Moyse Amiraldo, Salmerone, Bellarmino, Cardinale de Lugo, Grersero, Schotto, Suaresio, Vasquez, Lorino, Cornelio à Lapide, Sanchez, Hazarto, Nirembergio, Petavio, Theophilo Raynaudo, Labbeo, Escobaro, Kirclsero, Antonio Diana, Petro d’ Alva &Astorga, Caramuele, Josepho Pellizero de Salas, Lope de Vega, Baronio, Raynaldo, Ughello, Gardano, Aldrovando, Liceto, Bartolo, Cujacio, Fabro, Barbosa, Farinaceo, varcentio, Mariniero, &quibusdam aliis, de quibus ille singularia quaedam mempra CardaCardanus inter polygraphos à Bailleto numeratur, &meritô: nam 29 ipse inter illos numerari gaudet. Etenim Paralipomenon lib. 2.