Latin
DE EODEM ARGUMENTO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 289
Unproofread scanNot analysed yet
disertè ait: Atque hâc parte hisque duobus satis felix tum editis jam 126. libris, conscriptis aliis penè 200. &60. propè autores jam de nobis in suis libris mentionem faciunt. Quae, cum puerili quâdam ambitione ab illo dicantur, mirum non est, à Scaligero illum ob πολυγραφίαr affectationem exagitari, praesertim, cum &in libris de subtilitate dixerit: Generaliter quis non habendus est in pretio in aliqua arte, qui non multum scripserit, praeterquam in Poësi &Mathematicis; quae vellicat Scaliget Exerc. 341. ac adversus illum sustinet, temeritate atque inscitiâ compelli nos ad multa scribendum. *Sed ille iniquior in Cardanum est, quaeque in con-30 temptum ejus operum adducit, meras calumnias spirant. Fuit Cardanus sanè magni ingenii homo, ac in pretio habendus est, quicquid etiam Scaligero videatur. Etsi enim non pauca in illo sunt, quae nescio quas ineptias sapere videntur, multa tamen in illo sunt egregia atque admiratione omnino digna. Thomas Campanella, quem à Bailleto omissum miror, inter praecipuos 3 nostri temporis polygraphos etiam numerandus est. Portentum ingenii fuit, &omnes ferè disciplinas ad sensum suum reformavit. Quae edidit ipse. non multa quidem sunt, etsi satis illa operosa &spissa volumina. Ineditorum longè major numerus est, ut ipse de libris suis librum scripserit, ubi illorum historiam recenset. Plura de illo in Polyhistore Philosophico. *Ca–32 ramuelis à Lobkovvitz ut multi, ita singularis ingenii sunt labores, de quibus peculiaris Index ab ipso Autore editus est, additusque Bibliothecae Ordinis Cisterciensis, quam Carolus de Visch publicavit: verum plurimi sunt inediti. *Etiam Joachimus Fortius Ringelbergius, Vir inexhaustae di32 ligentiae, ut inter polygraphos compareret, omnem operam impendit. Notatu digna sunt, quae ex ejus libro de ratione studiorum narrat Melchior Adami in ejus vita. Fuit ipsi in animo; si vita daretur mediocriter longa, opuscula conscribere millena, quorum corpori universo inde titulus esset Chilias. Nullum perfecit librum, nisi, dum à typographo excuderetur, in quo hunc observavit modum: Antè omnino animo concipiebat totum corpus operis futuri; deinde in tabulâ ligneâ maxima ampl tudinis rubrica titulos solùm capitum delincabat. Circumspiciebas hîc diligenter, num cuncta benè cohaererent: ubi res visa exigere, alios auferebat, alios addebat, mutabat, transponebat. Titulorum capita, dum excogitatio reccus esset, rudi oratione leviter singula in singulis chartis depingebat: quos ordine ponebat in tabulâ, ubi titulos prius collocarat. Hos postremo magnis scribobat typis, quô lbri ordo universus aspectu uno posset comprehendi. Tum singulis diebus capita aliquet ad praelum absolvebat: prinium illio leviter descriptis al quid addendo vel adimendo, deinde decorè, suaviter, aumerosè omnia eloquendô. Inter polygraphus censeri etiam Henricus Ste-34 phani potest, Vir, si quis alius, ad juvandas bonas literas promptissimus 31* Sed in illo, quod multorum polygraphorum vitium esse solet, μικραλογίαν &multarum rerum inutilium constipationem damnat Vavassor in libro de Epigrammate cap. 17. Ex Petro Puteano, narrat ille, accepi quondam, Jac. Aug. Thuanum &s.