Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 301-2
Unproofread scanNot analysed yet
quai:quam ejus gentilis, uti &AUGUSTINUS; sed minus tersus ac comtus. HIERONYMUS ardens &vehemens, ut videatur semper ad judices dicere de causâ capitali. AMBROSIUS lenior &placidior. SYMMACHUS sui seculi penè Cicero habitus est; sed mirum quantum distet ab Arpinate isto. Ejus Epistolae editae sunt ex recensione Lectii &Jureti. Extant &in eundem Scioppii Observationes. *SIDONIUS APOLLINARIS Giraldo Gal-25 licum &Barbaricum aliquid redolere videtur Dialogo 5. de Poëtis, quem tamen Barthius post Claudianum pro optimo Poëta habet, ipse non satis accuratus eorum censor. Epistolas scripsit stylo obscuro &perplexo, multum trahentes ab infectione illorum temporum, in quas tamen extant Commentarii doctissimi Savarronis &Sirmondi. Caeterùm in carmine; quod &observavit Vives de tradendis disciplinis, non adeò deprehenditur orationis scabrities, quam in Prosâ: numerus enim illam vel operit vel sustinet. De hoc similibusque autoribus rectè judicat Maresius lib. 2. ep. 1. Sidonius, quanquam scabri &motesti sermonis affectator, ob multa, quae epistotis inserit, suorum temporum acta nusquam alibi invenienda, satis in pretio est. Quantumvis enim barbari scriptores, quorum libri viventibus ipsis propter verborum squalorem, vel quod aliud vitium, fortasse negligebantur, si bistoriam suorum temporum scripserint, vel quid historicum suis scriptis admiscuerint, postea tamen recipiuntur. Historia enim quoquo modò scripta delectat, &licet insulsè scriptam, tamen quoniam notitiam temporum habere desideramus; &nos quidquam, quod usquam gestum sit latere dolemus, ambabus nn amplectimur. *CASSIODORUS Gothica stribligine totus plenus est: 26 Qui omnes elegantiae studioso ab imitatione excludendi sunt. Post illa tempora magno intervallo, velut stella inter densissimas tene 27 bras, emicuit FRANCISCUS PETRARCHA, qui tamen multum trahit ex rubigine ac situ temporum suorum. *Multo post primus in Italiâ aliquid 28 Latinè balbutire coepit GASPARINUS, cujus Epistolas Ludovicus Vives laudat, quod in seculo doctorum primae. *Huic succedunt LEONHARDUS 29 BRUNUS ARETINUS, parum etiam cultus, &PHILELPIII duo, Pater &filius, sententiis inanes &subfrigidiPOGGIUS, quem garrulum &nugatorem vocat Lud. Nives, Aencas FlIII. Ponsifex, Silutus, Campanis, Sabellicus, Pomponius Laetus, de quibus judicia vide Ludomei Vivis Instit Epist.